|
1. Ostenditur etiam ex dictis quod, quamvis nomina de Deo dicta
eandem rem significent, non tamen sunt synonyma: quia non significant
rationem eandem.
2. Nam sicut diversae res uni simplici rei quae Deus est similantur
per formas diversas, ita intellectus noster per diversas conceptiones
ei aliqualiter similatur, inquantum per diversas perfectiones
creaturarum in ipsum cognoscendum perducitur. Et ideo de uno,
intellectus noster multa concipiens non est falsus neque vanus: quia
illud simplex esse divinum huiusmodi est ut ei secundum formas
multiplices aliqua similari possint, ut supra ostensum est. Secundum
autem diversas conceptiones diversa nomina intellectus adinvenit quae
Deo attribuit. Et ita, cum non secundum eandem rationem
attribuantur, constat ea non esse synonyma, quamvis rem omnino unam
significent: non enim est eadem nominis significatio, cum nomen per
prius conceptionem intellectus quam rem intellectam significet.
|
|