|
1. Ex hoc etiam ulterius patet quod intellectus noster de Deo
simplici non in vanum enuntiationes format componendo et dividendo,
quamvis Deus omnino sit simplex.
2. Quamvis namque intellectus noster in Dei cognitionem per diversas
conceptiones deveniat, ut dictum est, intelligit tamen id quod omnibus
eis respondet omnino unum esse: non enim intellectus modum quo
intelligit rebus attribuit intellectis; sicut nec lapidi
immaterialitatem, quamvis eum immaterialiter cognoscat. Et ideo rei
unitatem proponit per compositionem verbalem, quae est identitatis
nota, cum dicit, Deus est bonus vel bonitas: ita quod si qua
diversitas in compositione est, ad intellectum referatur, unitas vero
ad rem intellectam. Et ex hac ratione quandoque intellectus noster
enuntiationem de Deo format cum aliqua diversitatis nota,
praepositionem interponendo, ut cum dicitur, bonitas est in Deo:
quia et hic designatur aliqua diversitas, quae competit intellectui,
et aliqua unitas, quam oportet ad rem referre.
|
|