|
1. Ex perfectione autem divina, quam ostendimus, bonitas ipsius
concludi potest.
2. Id enim quo unumquodque bonum dicitur, est propria virtus eius:
nam virtus est uniuscuiusque quae bonum facit habentem et opus eius
bonum reddit. Virtus autem est perfectio quaedam: tunc enim
unumquodque perfectum dicimus quando attingit propriam virtutem, ut
patet in VII physicorum. Ex hoc igitur unumquodque bonum est quod
perfectum est. Et inde est quod unumquodque suam perfectionem appetit
sicut proprium bonum. Ostensum est autem Deum esse perfectum. Est
igitur bonus.
3. Item. Ostensum est supra esse aliquod primum movens immobile,
quod Deus est. Movet autem sicut movens omnino immobile. Quod movet
sicut desideratum. Deus igitur, cum sit primum movens immobile, est
primum desideratum. Desideratur autem dupliciter aliquid: aut quia
est bonum; aut quia apparet bonum. Quorum primum est quod est bonum:
nam apparens bonum non movet per seipsum, sed secundum quod habet
aliquam speciem boni; bonum vero movet per seipsum. Primum igitur
desideratum, quod Deus est, est vere bonum.
4. Adhuc. Bonum est quod omnia appetunt: ut philosophus optime
dictum introducit, I Ethicorum. Omnia autem appetunt esse actu
secundum suum modum: quod patet ex hoc quod unumquodque secundum
naturam suam repugnat corruptioni. Esse igitur actu boni rationem
constituit: unde et per privationem actus a potentia consequitur
malum, quod est bono oppositum, ut per philosophum patet, in IX
metaphysicae. Deus autem est ens actu non in potentia, ut supra
ostensum est. Est igitur vere bonus.
5. Amplius. Communicatio esse et bonitatis ex bonitate procedit.
Quod quidem patet et ex ipsa natura boni, et ex eius ratione.
Naturaliter enim bonum uniuscuiusque est actus et perfectio eius.
Unumquodque autem ex hoc agit quod actu est. Agendo autem esse et
bonitatem in alia diffundit. Unde et signum perfectionis est alicuius
quod simile possit producere: ut patet per philosophum in IV
Meteororum. Ratio vero boni est ex hoc quod est appetibile. Quod
est finis. Qui etiam movet agentem ad agendum. Propter quod dicitur
bonum esse diffusivum sui et esse. Haec autem diffusio Deo competit:
ostensum enim est supra quod aliis est causa essendi, sicut per se ens
necesse. Est igitur vere bonus.
6. Hinc est quod in Psalmo dicitur: quam bonus Israel Deus his
qui recto sunt corde. Et Thren. 3-25 dicitur: bonus est dominus
sperantibus in se, animae quaerenti illum.
|
|