|
1. Ex his autem haberi potest quod Deus sit sua bonitas.
2. Esse enim actu in unoquoque est bonum ipsius. Sed Deus non
solum est ens actu, sed est ipsum suum esse, ut supra ostensum est.
Est igitur ipsa bonitas, non tantum bonus.
3. Praeterea. Perfectio uniuscuiusque est bonitas eius, ut
ostensum est. Perfectio autem divini esse non attenditur secundum
aliquid additum supra ipsum, sed quia ipsum secundum seipsum perfectum
est, ut supra ostensum est. Bonitas igitur Dei non est aliquid
additum suae substantiae, sed sua substantia est sua bonitas.
4. Item. Unumquodque bonum quod non est sua bonitas, participative
dicitur bonum. Quod autem per participationem dicitur, aliquid ante
se praesupponit, a quo rationem suscipit bonitatis. Hoc autem in
infinitum non est possibile abire: quia in causis finalibus non
proceditur in infinitum, infinitum enim repugnat fini; bonum autem
rationem finis habet. Oportet igitur devenire ad aliquod bonum
primum, quod non participative sit bonum per ordinem ad aliquid aliud,
sed sit per essentiam suam bonum. Hoc autem Deus est. Est igitur
Deus sua bonitas.
5. Item. Id quod est participare aliquid potest, ipsum autem esse
nihil: quod enim participat potentia est, esse autem actus est. Sed
Deus est ipsum esse, ut probatum est. Non est igitur bonus
participative, sed essentialiter.
6. Amplius. Omne simplex suum esse et id quod est unum habet:
nam, si sit aliud et aliud, iam simplicitas tolletur. Deus autem est
omnino simplex, ut ostensum est. Igitur ipsum esse bonum non est
aliud quam ipse. Est igitur sua bonitas.
7. Per eadem etiam patet quod nullum aliud bonum est sua bonitas.
Propter quod dicitur Matth. 19-17: nemo bonus nisi solus
Deus.
|
|