|
1. Ex hoc autem manifeste apparet quod in Deo non potest esse
malum.
2. Esse enim et bonitas, et omnia quae per essentiam dicuntur,
nihil praeter se habent admixtum: licet id quod est vel bonum possit
aliquid praeter esse et bonitatem habere. Nihil enim prohibet quod est
uni perfectioni suppositum, etiam alii supponi, sicut quod est corpus
potest esse album et dulce: unaquaeque autem natura suae rationis
termino concluditur, ut nihil extraneum intra se capere possit. Deus
autem est bonitas, non solum bonus, ut ostensum est. Non potest
igitur in eo esse aliquid non bonitas. Et ita malum in eo omnino esse
non potest.
3. Amplius. Id quod est oppositum essentiae alicuius rei, sibi
omnino convenire non potest dum manet: sicut homini non potest
convenire irrationalitas vel insensibilitas nisi homo esse desistat.
Sed divina essentia est ipsa bonitas, ut ostensum est. Ergo malum,
quod est bono oppositum, in eo locum habere non potest nisi esse
desisteret. Quod est impossibile: cum sit aeternus, ut supra
ostensum est.
4. Adhuc. Cum Deus sit suum esse, nihil participative de ipso
dici potest, ut patet ex ratione supra inducta. Si igitur malum de
ipso dicatur; non dicetur participative, sed essentialiter. Sic
autem malum de nullo dici potest ut sit essentia alicuius: ei enim esse
deficeret, quod bonum est, ut ostensum est; in malitia autem non
potest esse aliquid extraneum admixtum, sicut nec in bonitate. Malum
igitur de Deo dici non potest.
5. Item. Malum bono oppositum est. Ratio autem boni in
perfectione consistit. Ergo ratio mali in imperfectione. Defectus
autem vel imperfectio in Deo, qui est universaliter perfectus, esse
non potest, ut supra ostensum est. In Deo igitur malum esse non
potest.
6. Praeterea. Perfectum est aliquid secundum quod est actu. Ergo
imperfectum erit secundum quod est deficiens ab actu. Ergo malum vel
privatio est, vel privationem includit. Privationis autem subiectum
est potentia. Haec autem in Deo esse non potest. Igitur nec malum.
7. Praeterea. Si bonum est quod ab omnibus appetitur, igitur malum
unaquaeque natura refugit inquantum huiusmodi. Quod autem inest alicui
contra motum naturalis appetitus, est violentum et praeter naturam.
Malum igitur in unoquoque est violentum et praeter naturam secundum
quod est ei malum: etsi possit ei esse naturale secundum aliquid eius
in rebus compositis. Deus autem compositus non est, nec aliquid esse
potest in eo violentum vel praeter naturam, ut ostensum est. Malum
igitur in Deo esse non potest.
8. Hoc etiam sacra Scriptura confirmat. Dicitur enim prima
canonica Ioannis: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
Et in Iob 34-10: absit a Deo impietas, et ab omnipotente
iniquitas.
|
|