|
1. Duplici igitur veritate divinorum intelligibilium existente, una
ad quam rationis inquisitio pertingere potest, altera quae omne
ingenium humanae rationis excedit, utraque convenienter divinitus
homini credenda proponitur.
2. Hoc autem de illa primo ostendendum est quae inquisitioni rationis
pervia esse potest: ne forte alicui videatur, ex quo ratione haberi
potest, frustra id supernaturali inspiratione credendum traditum esse.
Sequerentur autem tria inconvenientia si huiusmodi veritas solummodo
rationi inquirenda relinqueretur.
3. Unum est quod paucis hominibus Dei cognitio inesset. A fructu
enim studiosae inquisitionis, qui est inventio veritatis, plurimi
impediuntur tribus de causis. Quidam siquidem propter complexionis
indispositionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad
sciendum: unde nullo studio ad hoc pertingere possent ut summum gradum
humanae cognitionis attingerent, qui in cognoscendo Deum consistit.
Quidam vero impediuntur necessitate rei familiaris. Oportet enim esse
inter homines aliquos qui temporalibus administrandis insistant, qui
tantum tempus in otio contemplativae inquisitionis non possent expendere
ut ad summum fastigium humanae inquisitionis pertingerent, scilicet
Dei cognitionem. Quidam autem impediuntur pigritia. Ad cognitionem
enim eorum quae de Deo ratio investigare potest, multa praecognoscere
oportet: cum fere totius philosophiae consideratio ad Dei cognitionem
ordinetur; propter quod metaphysica, quae circa divina versatur,
inter philosophiae partes ultima remanet addiscenda. Sic ergo non nisi
cum magno labore studii ad praedictae veritatis inquisitionem perveniri
potest. Quem quidem laborem pauci subire volunt pro amore scientiae,
cuius tamen mentibus hominum naturalem Deus inseruit appetitum.
4. Secundum inconveniens est quod illi qui ad praedictae veritatis
inventionem pervenirent, vix post longum tempus pertingerent. Tum
propter huius veritatis profunditatem, ad quam capiendam per viam
rationis non nisi post longum exercitium intellectus humanus idoneus
invenitur. Tum etiam propter multa quae praeexiguntur, ut dictum
est. Tum etiam propter hoc quod tempore iuventutis, dum diversis
motibus passionum anima fluctuat, non est apta ad tam altae veritatis
cognitionem, sed in quiescendo fit prudens et sciens, ut dicitur in
VII Physic. Remaneret igitur humanum genus, si sola rationis via
ad Deum cognoscendum pateret, in maximis ignorantiae tenebris: cum
Dei cognitio, quae homines maxime perfectos et bonos facit, non nisi
quibusdam paucis, et his etiam post temporis longitudinem proveniret.
5. Tertium inconveniens est quod investigationi rationis humanae
plerumque falsitas admiscetur, propter debilitatem intellectus nostri
in iudicando, et phantasmatum permixtionem. Et ideo apud multos in
dubitatione remanerent ea quae sunt etiam verissime demonstrata, dum
vim demonstrationis ignorant; et praecipue cum videant a diversis qui
sapientes dicuntur, diversa doceri. Inter multa etiam vera quae
demonstrantur, immiscetur aliquando aliquid falsum, quod non
demonstratur, sed aliqua probabili vel sophistica ratione asseritur,
quae interdum demonstratio reputatur. Et ideo oportuit per viam fidei
fixam certitudinem et puram veritatem de rebus divinis hominibus
exhiberi.
6. Salubriter ergo divina providit clementia ut ea etiam quae ratio
investigare potest, fide tenenda praeciperet: ut sic omnes de facili
possent divinae cognitionis participes esse et absque dubitatione et
errore.
7. Hinc est quod Ephes. 4-17 dicitur: iam non ambuletis sicut
et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes
intellectum. Et Isaiae 54-13: ponam universos filios tuos
doctos a domino.
|
|