|
1. Ostenditur etiam ex praedictis quod Deus sit omnis boni bonum.
2. Bonitas enim uniuscuiusque est perfectio ipsius, ut dictum est.
Deus autem, cum sit simpliciter perfectus, sua perfectione omnes
rerum perfectiones comprehendit, ut ostensum est. Sua igitur bonitas
omnes bonitates comprehendit. Et ita est omnis boni bonum.
3. Item. Quod per participationem dicitur aliquale, non dicitur
tale nisi inquantum habet quandam similitudinem eius quod per essentiam
dicitur: sicut ferrum dicitur ignitum inquantum quandam similitudinem
ignis participat. Sed Deus est bonus per essentiam, omnia vero alia
per participationem, ut ostensum est. Igitur nihil dicetur bonum nisi
inquantum habet aliquam similitudinem divinae bonitatis. Est igitur
ipse bonum omnis boni.
4. Adhuc. Cum unumquodque appetibile sit propter finem; boni autem
ratio consistat in hoc quod est appetibile: oportet quod unumquodque
dicatur bonum vel quia est finis, vel quia ordinatur ad finem. Finis
igitur ultimus est a quo omnia rationem boni accipiunt. Hoc autem
Deus est, ut infra probabitur. Est igitur Deus omnis boni bonum.
5. Hinc est quod dominus, suam visionem Moysi promittens, dicit,
Exodi 33-19: ego ostendam tibi omne bonum. Et Sap. 8,
dicitur de divina sapientia: venerunt mihi omnia bona pariter cum
illa.
|
|