|
1. Ex hoc autem ostenditur quod Deus sit summum bonum.
2. Nam bonum universale praeminet cuilibet bono particulari, sicut
bonum gentis est melius quam bonum unius: bonitas enim totius et
perfectio praeminet bonitati et perfectioni partis. Sed divina bonitas
comparatur ad omnia alia sicut universale bonum ad particulare: cum sit
omnis boni bonum, ut ostensum est. Est igitur ipse summum bonum.
3. Praeterea. Id quod per essentiam dicitur, verius dicitur quam
id quod est per participationem dictum. Sed Deus est bonus per suam
essentiam, alia vero per participationem, ut ostensum est. Est
igitur ipse summum bonum.
4. Item. Quod est maximum in unoquoque genere est causa aliorum
quae sunt in illo genere: causa enim potior est effectu. Ex Deo
autem omnia habent rationem boni, ut ostensum est. Est igitur ipse
summum bonum.
5. Amplius. Sicut albius est quod est nigro impermixtius, ita
melius est quod est malo impermixtius. Sed Deus est maxime malo
impermixtus: quia in eo nec actu nec potentia malum esse potest, et
hoc ei ex sua natura competit, ut ostensum est. Est igitur ipse
summum bonum.
6. Hinc est quod dicitur 1 Reg. 2-2: non est sanctus ut est
dominus.
|
|