|
1. Hoc autem ostenso, manifestum est Deum non esse nisi unum.
2. Non enim possibile est esse duo summe bona. Quod enim per
superabundantiam dicitur, in uno tantum invenitur. Deus autem est
summum bonum, ut ostensum est. Deus igitur est unus.
3. Praeterea. Ostensum est Deum esse omnino perfectum, cui nulla
perfectio desit. Si igitur sunt plures dii, oportet esse plura
huiusmodi perfecta. Hoc autem est impossibile: nam si nulli eorum
deest aliqua perfectio, nec aliqua imperfectio admiscetur, quod
requiritur ad hoc quod aliquid sit simpliciter perfectum, non erit in
quo ad invicem distinguantur. Impossibile est igitur plures deos
ponere.
4. Item. Quod sufficienter fit uno posito, melius est per unum
fieri quam per multa. Sed rerum ordo est sicut melius potest esse:
non enim potentia agentis primi deest potentiae quae est in rebus ad
perfectionem. Sufficienter autem omnia complentur reducendo in unum
primum principium. Non est igitur ponere plura principia.
5. Amplius. Impossibile est unum motum continuum et regularem a
pluribus motoribus esse. Nam, si simul movent, nullus eorum est
perfectus motor, sed omnes se habent loco unius perfecti motoris: quod
non competit in primo motore, perfectum enim est prius imperfecto. Si
autem non simul moveant, quilibet eorum est quandoque movens et
quandoque non. Ex quo sequitur quod motus non sit continuus neque
regularis. Motus enim continuus et unus est ab uno motore. Motor
etiam qui non semper movet, irregulariter invenitur movere: sicut
patet in motoribus inferioribus, in quibus motus violentus in principio
intenditur et in fine remittitur, motus autem naturalis e converso.
Sed primus motus est unus et continuus, ut a philosophis probatum
est. Ergo oportet eius motorem primum esse unum.
6. Adhuc. Substantia corporalis ordinatur ad spiritualem sicut ad
suum bonum: nam est in ista bonitas plenior, cui corporalis substantia
intendit assimilari, cum omne quod est desideret optimum quantum
possibile est. Sed omnes motus corporalis creaturae inveniuntur reduci
ad unum primum, praeter quem non est alius primus qui nullo modo
reducatur in ipsum. Ergo praeter substantiam spiritualem quae est
finis primi motus, non est aliqua quae non reducatur in ipsam. Hoc
autem nomine Dei intelligimus. Non est igitur nisi unus Deus.
7. Amplius. Omnium diversorum ordinatorum ad invicem, ordo eorum
ad invicem est propter ordinem eorum ad aliquid unum: sicut ordo
partium exercitus ad invicem est propter ordinem totius exercitus ad
ducem. Nam quod aliqua diversa in habitudine aliqua uniuntur, non
potest esse ex propriis naturis secundum quod sunt diversa: quia ex hoc
magis disiungerentur. Nec potest esse ex diversis ordinantibus: quia
non posset esse quod unum ordinem intenderent ex seipsis secundum quod
sunt diversi. Et sic vel ordo multorum ad invicem est per accidens:
vel oportet reducere ad aliquod unum primum ordinans, qui ad finem quem
intendit omnia alia ordinat. Omnes autem partes huius mundi
inveniuntur ordinatae ad invicem, secundum quod quaedam a quibusdam
iuvantur sicut corpora inferiora moventur per superiora, et haec per
substantias incorporeas, ut ex supra dictis patet. Nec hoc est per
accidens: cum sit semper vel in maiori parte. Igitur totus hic mundus
non habet nisi unum ordinatorem et gubernatorem. Sed praeter hunc
mundum non est alius. Non est igitur nisi unus omnium rerum
gubernator, quem Deum dicimus.
8. Adhuc. Si sunt duo quorum utrumque est necesse-esse, oportet
quod conveniant in intentione necessitatis essendi. Oportet igitur
quod distinguantur per aliquid quod additur uni tantum, vel utrique.
Et sic oportet vel alterum vel utrumque esse compositum. Nullum autem
compositum est necesse-esse, per seipsum, sicut supra ostensum est.
Impossibile est igitur esse plura quorum utrumque sit necesse-esse.
Et sic nec plures deos.
9. Amplius. Illud in quo differunt, ex quo ponuntur convenire in
necessitate essendi, aut requiritur ad complementum necessitatis
essendi aliquo modo, aut non. Si non requiritur, ergo est aliquid
accidentale: quia omne quod advenit rei nihil faciens ad esse ipsius,
est accidens. Ergo hoc accidens habet causam. Aut ergo essentiam
eius quod est necesse-esse, aut aliquid aliud. Si essentiam eius,
cum ipsa necessitas essendi sit essentia eius, ut ex supra dictis
patet, necessitas essendi erit causa illius accidentis. Sed
necessitas essendi invenitur in utroque. Ergo utrumque habebit illud
accidens. Et sic non distinguentur secundum illud. Si autem causa
illius accidentis sit aliquid aliud, nisi ergo illud aliud esset, hoc
accidens non esset. Et nisi hoc accidens esset, distinctio praedicta
non esset. Ergo, nisi esset illud aliud, ista duo quae ponuntur
necesse-esse, non essent duo sed unum. Ergo esse proprium utriusque
est dependens ab altero. Et sic neutrum est necesse-esse per
seipsum. Si autem illud in quo distinguuntur sit necessarium ad
necessitatem essendi complendam, aut hoc erit quia illud includitur in
ratione necessitatis essendi, sicut animatum includitur in definitione
animalis: aut hoc erit quia necessitas essendi specificatur per illud,
sicut animal completur per rationale. Si primo modo, oportet quod,
ubicumque sit necessitas essendi, sit illud quod in eius ratione
includitur: sicut cuicumque convenit animal, convenit animatum. Et
sic, cum ambobus praedictis attribuatur necessitas essendi, secundum
illud distingui non poterunt. Si autem secundo modo, hoc iterum esse
non potest. Nam differentia specificans genus non complet generis
rationem, sed per eam acquiritur generi esse in actu: ratio enim
animalis completa est ante additionem rationalis, sed non potest esse
animal actu nisi sit rationale vel irrationale. Sic ergo aliquid
complet necessitatem essendi quantum ad esse in actu et non quantum ad
intentionem necessitatis essendi. Quod est impossibile, propter duo.
Primo, quia eius quod est necesse-esse, sua quidditas est suum
esse, ut supra probatum est. Secundo, quia sic necesse-esse
acquireret esse per aliquid aliud: quod est impossibile. Non est
igitur possibile ponere plura quorum quodlibet sit necesse-esse per
seipsum.
10. Adhuc. Si sunt duo dii, aut hoc nomen Deus de utroque
praedicatur univoce, aut aequivoce. Si aequivoce, hoc est praeter
intentionem praesentem: nam nihil prohibet rem quamlibet quolibet
nomine aequivoce nominari, si usus loquentium admittat. Si autem
dicatur univoce, oportet quod de utroque praedicetur secundum unam
rationem. Et sic oportet quod in utroque sit una natura secundum
rationem. Aut igitur haec natura est in utroque secundum unum esse,
aut secundum aliud et aliud. Si secundum unum, ergo non erunt duo sed
unum tantum: duorum enim non est unum esse si substantialiter
distinguantur. Si autem est aliud et aliud esse in utroque, ergo
neutri erit sua quidditas suum esse. Sed hoc oportet in Deo ponere,
ut probatum est. Ergo neutrum illorum duorum est hoc quod intelligimus
nomine Dei. Sic igitur impossibile est ponere duos deos.
11. Amplius. Nihil eorum quae conveniunt huic signato inquantum
est hoc signatum, possibile est alii convenire: quia singularitas
alicuius rei non est alteri praeter ipsum singulare. Sed ei quod est
necesse-esse sua necessitas essendi convenit inquantum est hoc
signatum. Ergo impossibile est quod alicui alteri conveniat. Et sic
impossibile est quod sint plura quorum quodlibet sit necesse-esse. Et
per consequens impossibile est esse plures deos. Probatio mediae: si
enim illud quod est necesse-esse non est hoc signatum inquantum est
necesse-esse, oportet quod designatio sui esse non sit necessaria
secundum se, sed ex alio dependeat. Unumquodque autem secundum quod
est actu est distinctum ab omnibus aliis: quod est esse hoc signatum.
Ergo quod est necesse-esse dependet ab alio quantum ad hoc quod est
esse in actu. Quod est contra rationem eius quod est necesse-esse.
Oportet igitur quod id quod est necesse-esse sit necesse-esse
secundum hoc quod est hoc signatum.
12. Adhuc. Natura significata hoc nomine Deus aut est per seipsam
individuata in hoc Deo, aut per aliquid aliud. Si per aliud oportet
quod sit ibi compositio. Si per seipsam, ergo impossibile est quod
alteri conveniat: illud enim quod est individuationis principium, non
potest esse pluribus commune. Impossibile igitur est esse plures
deos.
13. Amplius. Si sunt plures dii, oportet quod natura deitatis non
sit una numero in utroque. Oportet igitur esse aliquid distinguens
naturam divinam in hoc et in illo. Sed hoc est impossibile: quia
natura divina non recipit additionem neque differentiarum essentialium
neque accidentium, ut supra ostensum est; nec etiam natura divina est
forma alicuius materiae, ut possit dividi ad materiae divisionem.
Impossibile est igitur esse plures deos.
14. Item. Esse proprium uniuscuiusque rei est tantum unum. Sed
ipse Deus est esse suum, ut supra ostensum est. Impossibile est
igitur esse nisi unum Deum.
15. Adhuc. Secundum hunc modum res habet esse quo possidet
unitatem: unde unumquodque suae divisioni pro posse repugnat, ne per
hoc in non esse tendat. Sed divina natura est potissime habens esse.
Est igitur in ea maxima unitas. Nullo igitur modo in plura
distinguitur.
16. Amplius. In unoquoque genere videmus multitudinem ab aliqua
unitate procedere: et ideo in quolibet genere invenitur unum primum,
quod est mensura omnium quae in illo genere inveniuntur. Quorumcumque
igitur invenitur in aliquo uno convenientia, oportet quod ab aliquo uno
principio dependeant. Sed omnia in esse conveniunt. Oportet igitur
esse unum tantum quod est rerum omnium principium. Quod Deus est.
17. Item. In quolibet principatu ille qui praesidet unitatem
desiderat: unde inter principatus est potissima monarchia, sive
regnum. Multorum etiam membrorum unum est caput: ac per hoc evidenti
signo apparet ei cui convenit principatus, unitatem deberi. Unde et
Deum, qui est omnium causa, oportet unum simpliciter confiteri.
18. Hanc autem confessionem divinae unitatis etiam ex sacris
eloquiis accipere possumus. Nam Deut. 6-4 dicitur: audi,
Israel, dominus Deus tuus Deus unus est; et Exod. 20-3: non
erunt tibi dii alii praeter me; et Ephes. 4-5: unus dominus, una
fides, et cetera.
19. Hac autem veritate repelluntur gentiles deorum multitudinem
confitentes. Quamvis plures eorum unum Deum summum esse dicerent, a
quo omnes alios quos deos nominabant causatos esse asserebant, omnibus
substantiis sempiternis divinitatis nomen adscribentes, et praecipue
ratione sapientiae et felicitatis et rerum gubernationis. Quae quidem
consuetudo loquendi etiam in sacra Scriptura invenitur, dum sancti
Angeli, aut etiam homines vel iudices, dii nominantur; sicut illud
Psalmi: non est similis tibi in diis, domine; et alibi, ego dixi,
dii estis; et multa huiusmodi per varia Scripturae loca inveniuntur.
20. Unde magis huic veritati videntur contrarii Manichaei, duo
prima ponentes principia, quorum alterum alterius causa non sit.
21. Hanc etiam veritatem Ariani suis erroribus impugnaverunt, dum
confitentur patrem et filium non unum, sed plures deos esse: cum tamen
filium verum Deum auctoritate Scripturae credere cogantur.
|
|