|
1. Cum autem infinitum quantitatem sequatur, ut philosophi tradunt,
non potest infinitas Deo attribui ratione multitudinis: cum ostensum
sit solum unum Deum esse, nullamque in eo compositionem vel partium
vel accidentium inveniri. Secundum etiam quantitatem continuam
infinitus dici non potest: cum ostensum sit eum incorporeum esse.
Relinquitur igitur investigare an secundum spiritualem magnitudinem
esse infinitum ei conveniat.
2. Quae quidem spiritualis magnitudo quantum ad duo attenditur:
scilicet quantum ad potentiam; et quantum ad propriae naturae bonitatem
sive completionem. Dicitur enim aliquid magis vel minus album secundum
modum quo in eo sua albedo completur. Pensatur etiam magnitudo
virtutis ex magnitudine actionis vel factorum. Harum autem
magnitudinem una aliam consequitur: nam ex hoc ipso quo aliquid actu
est, activum est; secundum igitur modum quo in actu suo completur,
est modus magnitudinis suae virtutis. Et sic relinquitur res
spirituales magnas dici secundum modum suae completionis: nam et
Augustinus dicit quod in his quae non mole magna sunt, idem est esse
maius quod melius.
3. Ostendendum est igitur secundum huius magnitudinis modum Deum
infinitum esse. Non autem sic ut infinitum privative accipiatur,
sicut in quantitate dimensiva vel numerali: nam huiusmodi quantitas
nata est finem habere; unde secundum subtractionem eius quod sunt nata
habere, infinita dicuntur; et propter hoc in eis infinitum
imperfectionem designat. Sed in Deo infinitum negative tantum
intelligitur: quia nullus est perfectionis suae terminus sive finis,
sed est summe perfectum. Et sic Deo infinitum attribui debet.
4. Omne namque quod secundum suam naturam finitum est, ad generis
alicuius rationem determinatur. Deus autem non est in aliquo genere,
sed eius perfectio omnium generum perfectiones continet, ut supra
ostensum est. Est igitur infinitus.
5. Amplius. Omnis actus alteri inhaerens terminationem recipit ex
eo in quo est: quia quod est in altero, est in eo per modum
recipientis. Actus igitur in nullo existens nullo terminatur: puta,
si albedo esset per se existens, perfectio albedinis in ea non
terminaretur, quominus haberet quicquid de perfectione albedinis haberi
potest. Deus autem est actus nullo modo in alio existens: quia nec
est forma in materia, ut probatum est; nec esse suum inhaeret alicui
formae vel naturae, cum ipse sit suum esse, ut supra ostensum est.
Relinquitur igitur ipsum esse infinitum.
6. Adhuc. In rebus invenitur aliquid quod est potentia tantum, ut
materia prima; aliquid quod est actus tantum, ut Deus, sicut supra
ostensum est; aliquid quod est actu et potentia, sicut res ceterae.
Sed potentia, cum dicatur ad actum, non potest actum excedere, sicut
nec in unoquoque, ita nec simpliciter. Cum igitur materia prima sit
infinita in sua potentialitate, relinquitur quod Deus, qui est actus
purus, sit infinitus in sua actualitate.
7. Item. Tanto actus aliquis perfectior est, quanto minus habet
potentiae permixtum. Unde omnis actus cui permiscetur potentia, habet
terminum suae perfectionis: cui autem non permiscetur aliqua potentia,
est absque termino perfectionis. Deus autem est actus purus absque
omni potentia, ut supra ostensum est. Est igitur infinitus.
8. Amplius. Ipsum esse absolute consideratum infinitum est: nam ab
infinitis et infinitis modis participari possibile est. Si igitur
alicuius esse sit finitum, oportet quod limitetur esse illud per
aliquid aliud quod sit aliqualiter causa illius esse. Sed esse divini
non potest esse aliqua causa: quia ipse est necesse per seipsum.
Igitur esse suum est infinitum, et ipse infinitus.
9. Adhuc. Omne quod habet aliquam perfectionem, tanto est
perfectius quanto illam perfectionem plenius participat. Sed non
potest esse aliquis modus, nec etiam cogitari, quo plenius habeatur
aliqua perfectio quam ab eo quod per suam essentiam est perfectum et
cuius essentia est sua bonitas. Hoc autem Deus est. Nullo igitur
modo potest cogitari aliquid melius vel perfectius Deo. Est igitur
infinitus in bonitate.
10. Amplius. Intellectus noster ad infinitum in intelligendo
extenditur: cuius signum est quod, qualibet quantitate finita data,
intellectus noster maiorem excogitare potest. Frustra autem esset haec
ordinatio intellectus ad infinitum nisi esset aliqua res intelligibilis
infinita. Oportet igitur esse aliquam rem intelligibilem infinitam,
quam oportet esse maximam rerum. Et hanc dicimus Deum. Deus igitur
est infinitus.
11. Item. Effectus non potest extendi ultra suam causam.
Intellectus autem noster non potest esse nisi a Deo, qui est prima
omnium causa. Non igitur potest aliquid cogitare intellectus noster
maius Deo. Si igitur omni finito potest aliquid maius cogitare,
relinquitur Deum finitum non esse.
12. Amplius. Virtus infinita non potest esse in essentia finita:
quia unumquodque agit per suam formam, quae vel est essentia eius vel
pars essentiae; virtus autem principium actionis nominat. Sed Deus
non habet virtutem activam finitam: movet enim in tempore infinito,
quod non potest esse nisi a virtute infinita, ut supra ostensum est.
Relinquitur igitur Dei essentiam esse infinitam.
13. Haec autem ratio est secundum ponentes aeternitatem mundi. Qua
non posita, adhuc magis confirmatur opinio de infinitate divinae
virtutis. Nam unumquodque agens tanto est virtuosius in agendo quanto
potentiam magis remotam ab actu in actum reducit: sicut maiori virtute
opus est ad calefaciendum aquam quam aerem. Sed id quod omnino non
est, infinite distat ab actu, nec est aliquo modo in potentia.
Igitur, si mundus factus est postquam omnino prius non erat, oportet
factoris virtutem esse infinitam. Haec autem ratio, etiam secundum
eos qui ponunt aeternitatem mundi, valet ad probandum infinitatem
divinae virtutis. Confitentur enim Deum esse causam mundanae
substantiae, quamvis eam sempiternam arbitrentur, dicentes hoc modo
Deum aeternum sempiterni mundi causam existere sicut pes ab aeterno
fuisset causa vestigii si ab aeterno fuisset impressus in pulvere. Hac
autem positione facta, secundum rationem praedictam nihilominus
sequitur Dei virtutem esse infinitam. Nam sive ex tempore, secundum
nos, sive ab aeterno, secundum eos, produxerit, nihil esse potest in
re quod ipse non produxerit: cum sit universale essendi principium.
Et sic, nulla praesupposita materia vel potentia, produxit. Oportet
autem proportionem virtutis activae accipere secundum proportionem
potentiae passivae: nam, quanto potentia passiva maior praeexistit vel
praeintelligitur, tanto maiori virtute activa in actum completur.
Relinquitur igitur, cum virtus finita producat aliquem effectum
praesupposita potentia materiae, quod Dei virtus, quae nullam
potentiam praesupponit, non sit finita, sed infinita: et ita essentia
infinita.
14. Amplius. Unaquaeque res tanto est diuturnior quanto eius esse
causa est efficacior. Illud igitur cuius diuturnitas est infinita,
oportet quod habeat esse per causam efficaciae infinitae. Sed
diuturnitas Dei est infinita: ostensum est enim supra ipsum esse
aeternum. Cum igitur non habeat, aliam causam sui esse praeter
seipsum, oportet ipsum esse infinitum.
15. Huic autem veritati sacrae Scripturae auctoritas testimonium
perhibet. Ait namque Psalmista: magnus dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non est finis.
16. Huic etiam veritati attestantur antiquissimorum philosophorum
dicta, qui omnes infinitum posuerunt primum rerum principium, quasi ab
ipsa veritate coacti. Propriam enim vocem ignorabant, aestimantes,
infinitatem primi principii ad modum quantitatis discretae, secundum
Democritum, qui posuit atomos infinitos rerum principia, et secundum
Anaxagoram, qui posuit infinitas partes consimiles principia rerum;
vel ad modum quantitatis continuae, secundum illos qui posuerunt
aliquod elementum, vel confusum aliquod infinitum corpus, esse primum
omnium principium. Sed cum ostensum sit per sequentium philosophorum
studium quod non est aliquod corpus infinitum; et huic coniungatur quod
oportet esse primum principium aliquo modo infinitum: concluditur quod
neque est corpus neque virtus in corpore infinitum quod est primum
principium.
|
|