|
1. Ex praemissis autem ostendi potest quod Deus sit intelligens.
2. Ostensum enim est supra quod in moventibus et motis non est
possibile in infinitum procedere, sed oportet mobilia omnia reducere,
ut probabile est, in unum primum movens seipsum. Movens autem seipsum
se movet per appetitum et apprehensionem: sola enim huiusmodi
inveniuntur seipsa movere, utpote in quibus est moveri et non moveri.
Pars igitur movens in primo movente seipsum oportet et quod sit
appetens et apprehendens. In motu autem qui est per appetitum et
apprehensionem, appetens et apprehendens est movens motum: appetibile
autem et apprehensum est movens non motum. Cum igitur id quod est
omnium primum movens, quod Deum dicimus, sit movens omnino non
motum, oportet quod comparetur ad motorem qui est pars moventis seipsum
sicut appetibile ad appetentem. Non autem sicut appetibile sensuali
appetitu: nam appetitus sensibilis non est boni simpliciter, sed huius
particulati boni, cum et apprehensio sensus non sit nisi particularis;
id autem quod est bonum et appetibile simpliciter, est prius eo quod
est bonum et appetibile ut hic et nunc. Oportet igitur primum movens
esse appetibile ut intellectum. Et ita oportet movens quod appetit
ipsum, esse intelligens. Multo igitur magis et ipsum primum
appetibile erit intelligens: quia appetens ipsum fit intelligens actu
per hoc quod ei tamquam intelligibili unitur. Oportet igitur Deum
esse intelligentem facta suppositione quod primum motum moveat seipsum,
ut philosophi voluerunt.
3. Adhuc. Idem necesse est sequi si fiat reductio mobilium non in
aliquod primum movens seipsum, sed in movens omnino immobile. Nam
primum movens est universale principium motus. Oportet igitur, cum
omne movens moveat per aliquam formam quam intendit in movendo, quod
forma per quam movet primum movens, sit universalis forma et universale
bonum. Forma autem per modum universalem non invenitur nisi in
intellectu. Oportet igitur primum movens, quod Deus est, esse
intelligens.
4. Amplius. In nullo ordine moventium invenitur quod movens per
intellectum sit instrumentum eius quod movet absque intellectu, sed
magis e converso. Omnia autem moventia quae sunt in mundo,
comparantur ad primum movens, quod Deus est, sicut instrumenta ad
agens principale. Cum igitur in mundo inveniantur multa moventia per
intellectum, impossibile est quod primum movens moveat absque
intellectu. Necesse est igitur Deum esse intelligentem.
5. Item. Ex hoc aliqua res est intelligens quod est sine materia:
cuius signum est quod formae fiunt intellectae in actu per abstractionem
a materia. Unde et intellectus est universalium et non singularium:
quia materia est individuationis principium. Formae autem intellectae
in actu fiunt unum cum intellectu actu intelligente. Unde, si ex hoc
sunt formae intellectae in actu quod sunt sine materia, oportet rem
aliquam ex hoc esse intelligentem quod est sine materia. Ostensum est
autem supra Deum esse omnino immaterialem. Est igitur intelligens.
6. Adhuc. Deo nulla perfectio deest quae in aliquo genere entium
inveniatur, ut supra ostensum est: nec ex hoc aliqua compositio in eo
consequitur, ut etiam ex superioribus patet. Inter perfectiones autem
rerum potissima est quod aliquid sit intellectivum: nam per hoc ipsum
est quodammodo omnia, habens in se omnium perfectionem. Deus igitur
est intelligens.
7. Item. Omne quod tendit determinate in aliquem finem, aut ipsum
praestituit sibi finem, aut praestituitur ei finis ab alio: alias non
magis in hunc quam in illum finem tenderet. Naturalia autem tendunt in
fines determinatos: non enim a casu naturales utilitates consequuntur:
sic enim non essent semper aut in pluribus, sed raro; horum enim est
casus. Cum ergo ipsa non praestituant sibi finem, quia rationem finis
non cognoscunt; oportet quod eis praestituatur finis ab alio, qui sit
naturae institutor. Hic autem est qui praebet omnibus esse, et est
per seipsum necesse-esse, quem Deum dicimus, ut ex supra dictis
patet. Non autem posset naturae finem praestituere nisi intelligeret.
Deus igitur est intelligens.
8. Amplius. Omne quod est imperfectum, derivatur ab aliquo
perfecto: nam perfecta naturaliter sunt priora imperfectis, sicut
actus potentia. Sed formae in rebus particularibus existentes sunt
imperfectae: quia partialiter, et non secundum communitatem suae
rationis. Oportet igitur quod deriventur ab aliquibus formis perfectis
et non particulatis. Tales autem formae esse non possunt nisi
intellectae: cum non inveniatur aliqua forma in sua universalitate nisi
in intellectu. Et per consequens oportet eas esse intelligentes, si
sint subsistentes: sic enim solum possunt esse operantes. Deum
igitur, qui est actus primus subsistens, a quo omnia alia derivantur,
oportet esse intelligentem.
9. Hanc autem veritatem etiam fides Catholica confitetur. Dicitur
enim Iob 9-4 de Deo: sapiens corde est et fortis robore. Et
12-16: apud ipsum est fortitudo et sapientia. In Psalmo:
mirabilis facta est scientia tua ex me. Et Rom. 11-33: o
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei.
10. Huius autem fidei veritas in tantum apud homines invaluit ut ab
intelligendo nomen Dei imponerent: nam Theos, quod secundum Graecos
Deum significat, dicitur a theasthe, quod est considerare vel
videre.
|
|