|
1. Ex hoc autem quod Deus est intelligens, sequitur quod suum
intelligere sit sua essentia.
2. Intelligere enim est actus intelligentis in ipso existens, non in
aliud extrinsecum transiens, sicut calefactio transit in calefactum:
non enim aliquid patitur intelligibile ex hoc quod intelligitur, sed
intelligens perficitur. Quicquid autem est in Deo, est divina
essentia. Intelligere ergo Dei est divina essentia, et divinum
esse, et ipse Deus: nam Deus est sua essentia et suum esse.
3. Praeterea. Intelligere comparatur ad intellectum sicut esse ad
essentiam. Sed esse divinum est eius essentia, ut supra probatum
est. Ergo et intelligere divinum eius intellectus. Intellectus autem
divinus est Dei essentia: alias esset accidens Deo. Oportet igitur
quod intelligere divinum sit eius essentia.
4. Amplius. Actus secundus est perfectior quam actus primus: sicut
consideratio quam scientia. Scientia autem vel intellectus Dei est
ipsa eius essentia, si est intelligens, ut ostensum est: cum nulla
perfectio conveniat ei participative, sed per essentiam, ut ex
superioribus patet. Si igitur sua consideratio non sit sua essentia,
aliquid erit sua essentia nobilius et perfectius. Et sic non erit in
fine perfectionis et bonitatis. Unde non erit primum.
5. Adhuc. Intelligere est actus intelligentis. Si igitur Deus
intelligens non sit suum intelligere, oportet quod comparetur ad ipsum
sicut potentia ad actum. Et ita in Deo erit potentia et actus. Quod
est impossibile, ut supra probatum est.
6. Item. Omnis substantia est propter suam operationem. Si igitur
operatio Dei sit aliud quam divina substantia, erit finis eius aliquid
aliud a se. Et sic Deus non erit sua bonitas: cum bonum cuiuslibet
sit finis eius.
7. Si autem divinum intelligere est eius esse, necesse est quod
intelligere eius sit simplex, aeternum et invariabile, et actu tantum
existens, et omnia quae de divino esse probata sunt. Non est igitur
Deus in potentia intelligens, aut de novo aliquid intelligere
incipiens, vel quamcumque mutationem aut compositionem in intelligendo
habens.
|
|