|
1. Ex his autem quae supra ostensa sunt, evidenter apparet quod
intellectus divinus nulla alia specie intelligibili intelligat quam sua
essentia.
2. Species enim intelligibilis principium formale est intellectualis
operationis: sicut forma cuiuslibet agentis principium est propriae
operationis. Divina autem operatio intellectualis est eius essentia,
ut ostensum est. Esset igitur aliquid aliud divinae essentiae
principium et causa si alia intelligibili specie quam sua essentia
intellectus divinus intelligeret. Quod supra ostensis repugnat.
3. Adhuc. Per speciem intelligibilem fit intellectus intelligens
actu: sicut per speciem sensibilem sensus actu sentiens. Comparatur
igitur species intelligibilis ad intellectum sicut actus ad potentiam.
Si igitur intellectus divinus aliqua alia specie intelligibili
intelligeret quam seipso, esset in potentia respectu alicuius. Quod
esse non potest, ut supra ostensum est.
4. Amplius. Species intelligibilis in intellectu praeter essentiam
eius existens esse accidentale habet: ratione cuius scientia nostra
inter accidentia computatur. In Deo autem non potest aliquod esse
accidens, ut supra ostensum est. Igitur non est in intellectu eius
aliqua species praeter ipsam divinam essentiam.
5. Adhuc. Species intelligibilis similitudo est alicuius
intellecti. Si igitur in intellectu divino sit aliqua intelligibilis
species praeter essentiam ipsius, similitudo alicuius intellecti erit.
Aut igitur divinae essentiae: aut alterius rei. Ipsius quidem
divinae essentiae non potest esse: quia sic divina essentia non esset
intelligibilis per seipsam, sed illa species faceret eam
intelligibilem. Nec etiam potest esse in intellectu divino species
alia praeter essentiam ipsius quae sit alterius rei similitudo. Illa
enim similitudo imprimeretur ei ab aliquo. Non autem a seipso: quia
sic idem esset agens et patiens; essetque aliquod agens quod non suam
sed alterius similitudinem induceret patienti, et sic non omne agens
sibi simile ageret. Nec ab alio: esset enim aliquod agens prius eo.
Ergo impossibile est quod in ipso sit aliqua species intelligibilis
praeter ipsius essentiam.
6. Praeterea. Intelligere Dei est eius esse, ut ostensum est.
Si igitur intelligeret per aliquam speciem quae non sit sua essentia,
esset per aliquod aliud a sua essentia. Quod est impossibile. Non
igitur intelligit per aliquam speciem quae non sit sua essentia.
|
|