|
1. Ex hoc autem ulterius patet quod ipse seipsum perfecte
intelligit.
2. Cum enim per speciem intelligibilem intellectus in rem intellectam
feratur, ex duobus perfectio intellectualis operationis dependet.
Unum est ut species intelligibilis perfecte rei intellectae
conformetur. Aliud est ut perfecte intellectui coniungatur: quod
quidem tanto fit amplius quanto intellectus in intelligendo maiorem
efficaciam habet. Ipsa autem divina essentia quae est species
intelligibilis qua intellectus divinus intelligit, est ipsi Deo
penitus idem; estque intellectui ipsius idem omnino. Seipsum igitur
Deus perfectissime cognoscit.
3. Adhuc. Res materialis intelligibilis efficitur per hoc quod a
materia et materialibus conditionibus separatur. Quod ergo est per sui
naturam ab omni materia et materialibus conditionibus separatum, hoc
est intelligibile secundum suam naturam. Sed omne intelligibile
intelligitur secundum quod est unum actu cum intelligente. Ipse autem
Deus intelligens est, ut probatum est. Igitur, cum sit immaterialis
omnino, et sibi ipsi maxime sit unum, maxime seipsum intelligit.
4. Item. Ex hoc aliquid actu intelligitur quod intellectus in actu
et intellectum in actu unum sunt. Divinus autem intellectus est semper
intellectus in actu: nihil enim est in potentia et imperfectum in
Deo. Essentia autem Dei secundum seipsam perfecte intelligibilis
est, ut ex dictis patet. Cum igitur intellectus divinus et essentia
divina sint unum, ex dictis, manifestum est quod Deus perfecte
seipsum intelligat: Deus enim est et suus intellectus et sua
essentia.
5. Adhuc. Omne quod est in aliquo per modum intelligibilem,
intelligitur ab eo. Essentia autem divina est in Deo per modum
intelligibilem: nam esse naturale Dei et esse intelligibile unum et
idem est, cum esse suum sit suum intelligere. Deus igitur intelligit
essentiam suam. Ergo seipsum: cum ipse sit sua essentia.
6. Amplius. Actus intellectus, sicut et aliarum animae
potentiarum, secundum obiecta distinguuntur. Tanto igitur erit
perfectior intellectus operatio quanto erit perfectius intelligibile.
Sed perfectissimum intelligibile est essentia divina: cum sit
perfectissimus actus et prima veritas. Operatio autem intellectus
divini est etiam nobilissima: cum sit ipsum esse divinum, ut ostensum
est. Deus igitur seipsum intelligit.
7. Adhuc. Rerum omnium perfectiones in Deo maxime inveniuntur.
Inter alias autem perfectiones in rebus creatis inventas maxima est
intelligere Deum: cum natura intellectualis aliis praemineat, cuius
perfectio est intelligere; nobilissimum autem intelligibile Deus est.
Deus igitur maxime seipsum intelligit.
8. Hoc autem auctoritate divina confirmatur. Ait namque apostolus,
I Cor. 2-10, quod spiritus Dei scrutatur etiam profunda Dei.
|
|