|
1. Ex praemissis autem apparet quod Deus primo et per se solum
seipsum cognoscit.
2. Illa enim solum res est primo et per se ab intellectu cognita
cuius specie intelligit: operatio enim formae quae est operationis
principium proportionatur. Sed id quod Deus intelligit nihil est
aliud quam sua essentia, ut probatum est. Igitur intellectum ab ipso
primo et per se nihil est aliud quam ipsemet.
3. Adhuc. Impossibile est simul multa primo et per se intelligere:
una enim operatio non potest simul multis terminari. Deus autem
seipsum quandoque intelligit, ut probatum est. Si igitur intelligat
aliquid aliud quasi primo et per se intellectum, oportet quod
intellectus eius mutetur de consideratione sui in considerationem
illius. Illud autem est eo ignobilius. Sic igitur intellectus
divinus mutatur in peius. Quod est impossibile.
4. Amplius. Operationes intellectus distinguuntur penes obiecta.
Si igitur Deus intelligit se et aliud a se quasi principale obiectum,
habebit plures operationes intellectuales. Ergo vel sua essentia erit
in plura divisa: vel aliquam operationem intellectualem habebit quae
non est sua substantia. Quorum utrumque impossibile esse monstratum
est. Restat igitur nihil a Deo esse cognitum quasi primo et per se
intellectum, nisi suam essentiam.
5. Item. Intellectus, secundum quod est differens a suo
intellecto, est in potentia respectu illius. Si igitur aliquid aliud
sit intellectum a Deo primo et per se, sequetur quod ipse sit in
potentia respectu alicuius alterius. Quod est impossibile, ut ex
dictis patet.
6. Praeterea. Intellectum est perfectio intelligentis: secundum
enim hoc intellectus perfectus est quod actu intelligit; quod quidem
est per hoc quod est unum cum eo quod intelligitur. Si igitur aliquid
aliud a Deo sit primo intellectum ab ipso, erit aliquid aliud
perfectio ipsius, et eo nobilius. Quod est impossibile.
7. Amplius. Ex multis intellectis intelligentis scientia
integratur. Si igitur sunt multa scita a Deo quasi principaliter
cognita et per se, sequitur quod scientia Dei sit ex multis
composita. Et sic vel erit divina essentia composita: vel scientia
erit accidens Deo. Quorum utrumque impossibile esse ex dictis
manifestum est. Relinquitur igitur quod id quod est primo et per se
intellectum a Deo, nihil est aliud quam sua substantia.
8. Adhuc. Operatio intellectualis speciem et nobilitatem habet
secundum id quod est per se et primo intellectum: cum hoc sit eius
obiectum. Si igitur Deus aliud a se intelligeret quasi per se et
primo intellectum, eius operatio intellectualis speciem et nobilitatem
haberet secundum id quod est aliud ab ipso. Hoc autem est
impossibile: cum sua operatio sit eius essentia, ut ostensum est.
Sic igitur impossibile est quod intellectum a Deo primo et per se sit
aliud ab ipso.
|
|