|
1. Videtur autem quibusdam fortasse non debere homini ad credendum
proponi illa quae ratio investigare non sufficit cum divina sapientia
unicuique secundum modum suae naturae provideat. Et ideo demonstrandum
est quod necessarium sit homini divinitus credenda proponi etiam illa
quae rationem excedunt.
2. Nullus enim desiderio et studio in aliquid tendit nisi sit ei
praecognitum. Quia ergo ad altius bonum quam experiri in praesenti
vita possit humana fragilitas, homines per divinam providentiam
ordinantur, ut in sequentibus investigabitur, oportuit mentem evocari
in aliquid altius quam ratio nostra in praesenti possit pertingere, ut
sic disceret aliquid desiderare, et studio tendere in aliquid quod
totum statum praesentis vitae excedit. Et hoc praecipue Christianae
religioni competit, quae singulariter bona spiritualia et aeterna
promittit: unde et in ea plurima humanum sensum excedentia
proponuntur. Lex autem vetus, quae temporalia promissa habebat,
pauca proposuit quae humanae rationis inquisitionem excederent.
Secundum etiam hunc modum philosophis cura fuit, ad hoc ut homines a
sensibilium delectationibus ad honestatem perducerent, ostendere esse
alia bona his sensibilibus potiora, quorum gustu multo suavius qui
vacant activis vel contemplativis virtutibus delectantur.
3. Est etiam necessarium huiusmodi veritatem ad credendum hominibus
proponi ad Dei cognitionem veriorem habendam. Tunc enim solum Deum
vere cognoscimus quando ipsum esse credimus supra omne id quod de Deo
cogitari ab homine possibile est: eo quod naturalem hominis cognitionem
divina substantia excedit, ut supra ostensum est. Per hoc ergo quod
homini de Deo aliqua proponuntur quae rationem excedunt, firmatur in
homine opinio quod Deus sit aliquid supra id quod cogitare potest.
4. Alia etiam utilitas inde provenit, scilicet praesumptionis
repressio, quae est mater erroris. Sunt enim quidam tantum de suo
ingenio praesumentes ut totam rerum naturam se reputent suo intellectu
posse metiri, aestimantes scilicet totum esse verum quod eis videtur et
falsum quod eis non videtur. Ut ergo ab hac praesumptione humanus
animus liberatus ad modestam inquisitionem veritatis perveniat,
necessarium fuit homini proponi quaedam divinitus quae omnino
intellectum eius excederent.
5. Apparet etiam alia utilitas ex dictis philosophi in X Ethicor.
Cum enim Simonides quidam homini praetermittendam divinam cognitionem
persuaderet et humanis rebus ingenium applicandum, oportere inquiens
humana sapere hominem et mortalia mortalem; contra eum philosophus
dicit quod homo debet se ad immortalia et divina trahere quantum
potest. Unde in XI de Animal. dicit, quod, quamvis parum sit
quod de substantiis superioribus percipimus, tamen illud modicum est
magis amatum et desideratum omni cognitione quam de substantiis
inferioribus habemus. Dicit etiam in II Cael. et Mund. quod cum
de corporibus caelestibus quaestiones possint solvi parva et topica
solutione, contingit auditori ut vehemens sit gaudium eius. Ex quibus
omnibus apparet quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta
cognitio maximam perfectionem animae confert.
6. Et ideo, quamvis ea quae supra rationem sunt ratio humana plene
capere non possit, tamen multum sibi perfectionis acquiritur si saltem
ea qualitercumque teneat fide.
7. Et ideo dicitur Eccli. 3-25: plurima supra sensum hominis
ostensa sunt tibi. Et 1 Cor. 2-11 quae sunt Dei nemo novit
nisi spiritus Dei; nobis autem revelavit Deus per spiritum suum.
|
|