|
1. Quia vero quidam dixerunt quod Deus de aliis rebus non habet
cognitionem nisi universalem, utpote cognoscens ea inquantum sunt
entia, ex hoc quod naturam essendi cognoscit per cognitionem sui
ipsius; restat ostendendum quod Deus cognoscit omnes alias res prout
ab invicem sunt distinctae et a Deo. Quod est cognoscere res secundum
proprias rationes earum.
2. Ad huius autem ostensionem, Deum esse causam omnis entis
supponatur: quod et ex supra dictis aliquatenus patet, et infra
plenius ostendetur. Sic igitur nihil in aliqua re esse potest quod non
sit ab eo causatum vel mediate vel immediate. Cognita autem causa,
cognoscitur eius effectus. Quicquid igitur est in quacumque re potest
cognosci cognito Deo et omnibus causis mediis quae sunt inter Deum et
res. Sed Deus seipsum cognoscit et omnes causas medias quae sunt
inter ipsum et rem quamlibet. Quod enim seipsum perfecte cognoscat,
iam ostensum est. Seipso autem cognito, cognoscit quod ab ipso
immediate est. Quo cognito, cognoscit iterum quod ab illo immediate
est: et sic de omnibus causis mediis usque ad ultimum effectum. Ergo
Deus cognoscit quicquid est in re. Hoc autem est habere propriam et
completam cognitionem de re, cognoscere scilicet omnia quae in re
sunt, communia et propria. Deus ergo propriam de rebus cognitionem
habet, secundum quod sunt ab invicem distinctae.
3. Adhuc. Omne quod agit per intellectum, habet cognitionem de re
quam agit secundum propriam facti rationem: quia cognitio facientis
determinat formam facto. Deus autem causa est rerum per intellectum:
cum suum esse sit suum intelligere, unumquodque autem agit inquantum
est actu. Cognoscit igitur causatum suum proprie, secundum quod est
distinctum ab aliis.
4. Amplius. Rerum distinctio non potest esse a casu: habet enim
ordinem certum. Oportet ergo ex alicuius causae intentione
distinctionem in rebus esse. Non autem ex intentione alicuius causae
per necessitatem naturae agentis: quia natura determinatur ad unum, et
sic nullius rei per naturae necessitatem agentis intentio potest esse ad
multa inquantum distincta sunt. Restat ergo quod distinctio in rebus
provenit ex intentione alicuius causae cognoscentis. Videtur autem
intellectus proprium esse rerum distinctionem considerare: unde et
Anaxagoras distinctionis principium intellectum dixit. Universalis
autem rerum distinctio non potest esse ex intentione alicuius causarum
secundarum: quia omnes huiusmodi causae sunt de universitate causatorum
distinctorum. Est igitur hoc primae causae, quae per seipsam ab
omnibus aliis distinguitur, intendere distinctionem omnium rerum.
Deus igitur cognoscit res ut distinctas.
5. Item. Quicquid Deus cognoscit, perfectissime cognoscit: est
enim in eo omnis perfectio sicut in simpliciter perfecto, ut supra
ostensum est. Quod autem cognoscitur in communi tantum, non perfecte
cognoscitur: ignorantur enim ea quae sunt praecipua illius rei,
scilicet ultimae perfectiones, quibus perficitur proprium esse eius;
unde tali cognitione magis cognoscitur res in potentia quam in actu.
Si igitur Deus cognoscendo essentiam suam cognoscit omnia in
universali, oportet quod etiam propriam habeat cognitionem de rebus.
6. Adhuc. Quicumque cognoscit naturam aliquam, cognoscit per se
accidentia illius naturae. Per se autem accidentia entis, inquantum
est ens, sunt unum et multa, ut probatur in IV Metaph. Deus
igitur, si cognoscendo essentiam suam cognoscit in universali naturam
entis, sequitur quod cognoscat multitudinem. Multitudo autem sine
distinctione intelligi non potest. Intelligit igitur res prout sunt ab
invicem distinctae.
7. Amplius. Quicumque cognoscit perfecte aliquam naturam
universalem, cognoscit modum quo natura illa haberi potest: sicut qui
cognoscit albedinem, scit quod recipit magis et minus. Sed ex diverso
modo essendi constituuntur diversi gradus entium. Si igitur Deus
cognoscendo se cognoscit naturam universalem entis; non autem
imperfecte, quia ab eo omnis imperfectio longe est, ut supra probatum
est: oportet quod cognoscat omnes gradus entium. Et sic de rebus
aliis a se habebit propriam cognitionem.
8. Praeterea. Quicumque cognoscit perfecte aliquid, cognoscit
omnia quae sunt in illo. Sed Deus cognoscit seipsum perfecte. Ergo
cognoscit omnia quae sunt in ipso secundum potentiam activam. Sed
omnia secundum proprias formas sunt in ipso secundum potentiam activam:
cum ipse sit omnis entis principium. Ipse igitur habet cognitionem
propriam de omnibus rebus.
9. Adhuc. Quicumque scit naturam aliquam, scit an illa natura sit
communicabilis: non enim animalis naturam sciret perfecte qui nesciret
eam pluribus communicabilem esse. Divina autem natura communicabilis
est per similitudinem. Scit ergo Deus quot modis eius essentiae
aliquid simile esse potest. Sed ex hoc sunt diversitates formarum quod
divinam essentiam res diversimode imitantur: unde philosophus formam
naturalem divinum quoddam nominat. Deus igitur de rebus habet
cognitionem secundum proprias formas.
10. Praeterea. Apud homines et alios cognoscentes habetur cognitio
de rebus prout in sua multitudine sunt ab invicem distinctae. Si
igitur Deus res in sua distinctione non cognoscit, sequitur eum
insipientissimum esse: sicut et illis qui ponebant Deum non cognoscere
litem, quam omnes cognoscunt; quod pro inconvenienti habet
philosophus, in I de anima et in III metaphysicae.
11. Hoc etiam auctoritate Scripturae canonicae edocemur. Dicitur
namque Gen. 1-31: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant
valde bona. Et Heb. 4-13: non est ulla creatura invisibilis in
conspectu eius: omnia nuda et aperta sunt oculis eius.
|
|