|
1. Sed ne multitudo intellectorum in intellectum divinum
compositionem inducat, investigandus est modus quo ista intellecta sint
multa.
2. Non autem haec multitudo sic intelligi potest quasi multa
intellecta habeant esse distinctum in Deo. Ista enim intellecta aut
essent idem quod essentia divina: et sic in essentia Dei poneretur
aliqua multitudo, quod supra multipliciter est remotum. Aut essent
superaddita essentiae divinae: et sic esset in Deo aliquod accidens,
quod supra impossibile esse ostendimus.
3. Nec iterum potest poni huiusmodi formas intelligibilia per se
existere: quod Plato, praedicta inconvenientia vitans, videtur
posuisse, introducendo ideas. Nam formae rerum naturalium sine
materia existere non possunt: cum nec sine materia intelligantur.
4. Quod etiam si poneretur, nec hoc sufficeret ad ponendum Deum
intelligere multitudinem. Nam cum formae praedictae sint extra Dei
essentiam, si sine his Deus multitudinem rerum intelligere non
posset, quod ad perfectionem sui intellectus requiritur, sequeretur
quod sua perfectio in intelligendo ab alio dependeret: et per
consequens in essendo, cum suum esse sit suum intelligere. Cuius
contrarium supra ostensum est.
5. Item. Cum omne quod est praeter essentiam suam sit causatum ab
eo, ut infra ostendetur, necesse est, si formae praedictae extra
Deum sunt, ab eo causatas esse. Ipse autem est causa rerum per
intellectum, ut infra ostendetur. Ergo Deum intelligere huiusmodi
intelligibilia praeexigitur ordine naturae ad hoc quod huiusmodi
intelligibilia sint. Non igitur per hoc Deus intelligit multitudinem
quod intelligibilia multa per se existunt extra eum.
6. Adhuc. Intelligibile in actu est intellectus in actu: sicut et
sensibile in actu est sensus in actu. Secundum vero quod intelligibile
ab intellectu distinguitur, est utrumque in potentia, sicut et in
sensu patet: nam neque visus est videns actu, neque visibile videtur
actu, nisi cum visus informatur visibilis specie, ut sic ex visu et
visibili unum fiat. Si igitur intelligibilia Dei sunt extra
intellectum ipsius, sequetur quod intellectus suus sit in potentia, et
similiter intelligibilia ipsius. Et sic indigebit aliquo reducente in
actu. Quod est impossibile: nam hoc esset eo prius.
7. Praeterea. Intellectum oportet esse in intelligente. Non
igitur sufficit ponere formas rerum per se existentes extra intellectum
divinum ad hoc quod Deus multitudinem rerum intelligat, sed oportet
quod sint in ipso intellectu divino.
[Caput 52]
8. Ex eisdem etiam rationibus apparet quod non potest poni quod
multitudo intelligibilium praedictorum sit in aliquo alio intellectu
praeter divinum, vel animae vel Angeli sive intelligentiae.
9. Nam sic intellectus divinus, quantum ad aliquam suam
operationem, dependeret ab aliquo posteriori intellectu. Quod etiam
est impossibile.
10. Sicut etiam res in se subsistentes a Deo sunt, ita et quae
rebus insunt. Unde et ad esse praedictorum intelligibilium in aliquo
posteriorum intellectuum praeexigitur intelligere divinum, per quod
Deus est causa.
11. Sequetur etiam intellectum divinum esse in potentia: cum sua
intelligibilia non sint ei coniuncta.
12. Sicut etiam unicuique est proprium esse, ita et propria
operatio. Non igitur esse potest ut per hoc quod aliquis intellectus
ad operandum disponitur, alius operationem intellectualem exequatur,
sed ipsemet intellectus apud quem dispositio invenitur: sicut
unumquodque est per essentiam suam, non per essentiam alterius. Per
hoc igitur quod intelligibilia multa sunt apud aliquem secundorum
intellectuum, non poterit esse quod intellectus primus multitudinem
cognoscat.
|
|