|
1. Praemissa autem dubitatio faciliter solvi potest, si diligenter
inspiciatur qualiter res intellectae in intellectu existant.
2. Et ut ab intellectu nostro ad divini intellectus cognitionem,
prout est possibile, procedamus, considerandum est quod res exterior
intellecta a nobis in intellectu nostro non existit secundum propriam
naturam, sed oportet quod species eius sit in intellectu nostro, per
quam fit intellectus in actu. Existens autem in actu per huiusmodi
speciem sicut per propriam formam, intelligit rem ipsam. Non autem
ita quod ipsum intelligere sit actio transiens in intellectum, sicut
calefactio transit in calefactum, sed manet in intelligente: sed habet
relationem ad rem quae intelligitur, ex eo quod species praedicta,
quae est principium intellectualis operationis ut forma, est similitudo
illius.
3. Ulterius autem considerandum est quod intellectus, per speciem
rei formatus, intelligendo format in seipso quandam intentionem rei
intellectae, quae est ratio ipsius, quam significat definitio. Et
hoc quidem necessarium est: eo quod intellectus intelligit
indifferenter rem absentem et praesentem, in quo cum intellectu
imaginatio convenit; sed intellectus hoc amplius habet, quod etiam
intelligit rem ut separatam a conditionibus materialibus, sine quibus
in rerum natura non existit; et hoc non posset esse nisi intellectus
sibi intentionem praedictam formaret.
4. Haec autem intentio intellecta, cum sit quasi terminus
intelligibilis operationis, est aliud a specie intelligibili quae facit
intellectum in actu, quam oportet considerari ut intelligibilis
operationis principium: licet utrumque sit rei intellectae similitudo.
Per hoc enim quod species intelligibilis quae est forma intellectus et
intelligendi principium, est similitudo rei exterioris, sequitur quod
intellectus intentionem formet illi rei similem: quia quale est
unumquodque, talia operatur. Et ex hoc quod intentio intellecta est
similis alicui rei, sequitur quod intellectus, formando huiusmodi
intentionem, rem illam intelligat.
5. Intellectus autem divinus nulla alia specie intelligit quam
essentia sua, ut supra ostensum est. Sed tamen essentia sua est
similitudo omnium rerum. Per hoc ergo sequitur quod conceptio
intellectus divini, prout seipsum intelligit, quae est verbum ipsius,
non solum sit similitudo ipsius Dei intellecti, sed etiam omnium
quorum est divina essentia similitudo. Sic ergo per unam speciem
intelligibilem, quae est divina essentia, et per unam intentionem
intellectam, quae est verbum divinum, multa possunt a Deo intelligi.
|
|