|
1. Sed rursus difficile vel impossibile alicui videri potest quod
unum et idem simplex, ut divina essentia, sit propria ratio sive
similitudo diversorum.
2. Nam, cum diversarum rerum sit distinctio ratione propriarum
formarum, quod alicui secundum propriam formam simile fuerit, alteri
necesse est ut dissimile inveniatur. Secundum vero quod diversa
aliquid commune habent, nihil prohibet ea similitudinem unam habere,
sicut homo et asinus inquantum sunt animalia. Ex quo sequetur quod
Deus de rebus propriam cognitionem non habeat, sed communem: nam
secundum modum quo similitudo cogniti est in cognoscente, sequitur
cognitionis operatio, sicut et calefactio secundum modum caloris;
similitudo enim cogniti in cognoscente est sicut forma qua agitur.
Oportet igitur, si Deus de pluribus propriam cognitionem habet, quod
ipse sit propria ratio singulorum. Quod qualiter sit investigandum
est.
3. Ut enim philosophus dicit, in VIII Metaph., formae et
definitiones rerum, quae eas significant, sunt similes numeris. Nam
in numeris, una unitate addita vel subtracta, species numeri
variatur: ut patet in binario et ternario. Similiter autem est et in
definitionibus: nam una differentia addita vel subtracta variat
speciem; substantia enim sensibilis absque rationali, et rationali
addito, specie differt.
4. In his autem quae in se multa continent, non sic se habet
intellectus ut natura. Nam ea quae ad esse alicuius rei requiruntur
illius rei natura divisa esse non patitur: non enim remanebit animalis
natura si a corpore anima subtrahatur. Intellectus vero ea quae sunt
in esse coniuncta, interdum disiunctim accipere potest, quando unum
eorum in alterius rationem non cadit. Et per hoc in ternario potest
considerare binarium tantum; et in animali rationali id quod est
sensibile tantum. Unde intellectus id quod plura complectitur potest
accipere ut propriam rationem plurimorum, apprehendendo aliqua illorum
absque aliis. Potest enim accipere denarium ut propriam rationem
novenarii, una unitate subtracta; et similiter ut propriam rationem
singulorum numerorum infra inclusorum. Similiter etiam in homine
accipere potest proprium exemplar animalis irrationalis inquantum
huiusmodi, et singularum specierum eius, nisi aliquas differentias
adderent positivas.
5. Propter hoc quidam philosophus, Clemens nomine, dixit quod
nobiliora in entibus, sunt minus nobilium exemplaria.
6. Divina autem essentia in se nobilitates omnium entium
comprehendit, non quidem per modum compositionis, sed per modum
perfectionis, ut supra ostensum est. Forma autem omnis, tam propria
quam communis, secundum id quod aliquid ponit, est perfectio quaedam:
non autem imperfectionem includit nisi secundum quod deficit a vero
esse. Intellectus igitur divinus id quod est proprium unicuique in
essentia sua comprehendere potest, intelligendo in quo eius essentiam
imitetur, et in quo ab eius perfectione deficit unumquodque: utpote,
intelligendo essentiam suam ut imitabilem per modum vitae et non
cognitionis, accipit propriam formam plantae; si vero ut imitabilem
per modum cognitionis et non intellectus, propriam formam animalis; et
sic de aliis. Sic igitur patet quod essentia divina, inquantum est
absolute perfecta, potest accipi ut propria ratio singulorum. Unde
per eam Deus propriam cognitionem de omnibus habere potest.
7. Quia vero propria ratio unius distinguitur a propria ratione
alterius; distinctio autem est pluralitatis principium: oportet in
intellectu divino distinctionem quandam et pluralitatem rationum
intellectarum considerare, secundum quod id quod est in intellectu
divino est propria ratio diversorum. Unde, cum hoc sit secundum quod
Deus intelligit proprium respectum assimilationis quam habet unaquaeque
creatura ad ipsum, relinquitur quod rationes rerum in intellectu divino
non sint plures vel distinctae nisi secundum quod Deus cognoscit res
pluribus et diversis modis esse assimilabiles sibi.
8. Et secundum hoc Augustinus dicit quod Deus alia ratione facit
hominem et alia equum; et rationes rerum pluraliter in mente divina
esse dicit.
9. In quo etiam aliqualiter salvatur Platonis opinio ponentis
ideas, secundum quas formarentur omnia quae in rebus materialibus
existunt.
|
|