|
1. Ex his autem ulterius apparet quod Deus omnia simul intelligit.
2. Intellectus enim noster simul multa actu intelligere non potest,
quia, cum intellectus in actu sit intellectum in actu, si plura simul
actu intelligeret, sequeretur quod intellectus simul esset plura
secundum unum genus, quod est impossibile. Dico autem secundum unum
genus: quia nihil prohibet idem subiectum informari diversis formis
diversorum generum, sicut idem corpus est figuratum et coloratum.
Species autem intelligibiles, quibus intellectus formatur ad hoc quod
sit ipsa intellecta in actu, omnes sunt unius generis: habent enim
unam rationem essendi secundum esse intelligibile, licet res quarum
sunt species in una essendi non conveniant ratione; unde nec contrariae
sunt per contrarietatem rerum quae sunt extra animam. Et inde est
quod, quando aliqua multa accipiuntur quocumque modo unita, simul
intelliguntur: simul enim intelligit totum continuum, non partem post
partem; et similiter simul intelligit propositionem, non prius
subiectum et postea praedicatum; quia secundum unam totius speciem
omnes partes cognoscit.
3. Ex his igitur accipere possumus quod quaecumque plura una specie
cognoscuntur, simul possunt intelligi. Omnia autem quae Deus
cognoscit, una specie cognoscit, quae est sua essentia. Omnia igitur
simul intelligere potest.
4. Item. Vis cognoscitiva non cognoscit aliquid actu nisi adsit
intentio: unde et phantasmata in organo conservata interdum non actu
imaginamur, quia intentio non fertur ad ea; appetitus enim alias
potentias in actum movet in agentibus per voluntatem. Multa igitur ad
quae simul intentio non fertur, non simul intuemur. Quae autem
oportet sub una intentione cadere, oportet simul esse intellecta: qui
enim comparationem duorum considerat, intentionem ad utrumque dirigit
et simul intuetur utrumque.
5. Omnia autem quae sunt in divina scientia sub una intentione
necesse est cadere. Intendit enim Deus suam essentiam perfecte
videre. Quod est videre ipsam secundum totam virtutem suam, sub qua
omnia concluduntur. Deus igitur, videndo essentiam suam, simul omnia
intuetur.
6. Amplius. Intellectus successive multa considerantis impossibile
est esse unam tantum operationem: cum enim operationes secundum obiecta
differant, oportebit diversam esse operationem intellectus qua
considerabitur primum, et qua considerabitur secundum. Intellectus
autem divini est una operatio, quae est sua essentia, ut probatum est
supra. Non igitur successive, sed simul omnia sua cognita
considerat.
7. Adhuc. Successio sine tempore intelligi non potest, nec tempus
sine motu: cum tempus sit numerus motus secundum prius et posterius.
In Deo autem impossibile est esse motum aliquem, ut ex supra dictis
haberi potest. Nulla igitur est in consideratione divina successio.
Et sic omnia quae cognoscit simul considerat.
8. Item. Intelligere Dei est ipsum suum esse, ut ex supra dictis
patet. In esse autem divino non est prius et posterius, sed est totum
simul, ut supra ostensum est. Igitur nec consideratio Dei habet
prius et posterius, sed omnia simul intelligit.
9. Praeterea. Omnis intellectus intelligens unum post aliud est
quandoque potentia intelligens et quandoque actu: dum enim intelligit
primum in actu, intelligit secundum in potentia. Intellectus autem
divinus nunquam est in potentia sed semper actu intelligens. Non
igitur intelligit res successive, sed omnia simul intelligit.
10. Huic autem veritati testimonium sacra Scriptura affert:
dicitur enim Iac. 1-17, quod apud Deum non est transmutatio nec
vicissitudinis obumbratio.
|
|