|
1. Ex hoc autem apparet quod in Deo non est habitualis cognitio.
2. In quibuscumque enim est habitualis cognitio, non omnia simul
cognoscuntur, sed dum quaedam cognoscuntur actu, alia cognoscuntur
habitu. Deus autem omnia simul actu intelligit, ut probatum est.
Non est igitur in eo habitualis cognitio.
3. Praeterea. Habens habitum et non considerans est quodammodo in
potentia, aliter tamen quam ante intelligere. Ostensum est autem quod
intellectus divinus nullo modo est in potentia. Nullo igitur modo est
in ipso habitualis cognitio.
4. Adhuc. Omnis intellectus habitualiter aliquid cognoscentis est
aliud eius essentia quam sua operatio intellectualis, quae est ipsa
consideratio: intellectui enim habitualiter cognoscenti deest sua
operatio; non autem eius essentia deesse ei potest. In Deo autem sua
essentia est sua operatio, ut supra ostensum est. Non est igitur in
eius intellectu habitualis cognitio.
5. Item. Intellectus habitualiter tantum cognoscens non est in sua
ultima perfectione: unde nec felicitas, quae est optimum, ponitur
secundum habitum, sed secundum actum. Si igitur Deus est
habitualiter cognoscens per suam substantiam, secundum suam substantiam
consideratus non erit universaliter perfectus. Cuius contrarium
ostensum est supra.
6. Amplius. Ostensum est quod ipse est intelligens per essentiam
suam, non autem per aliquas species intelligibiles essentiae
superadditas. Omnis autem intellectus in habitu per aliquas species
intelligit: nam habitus vel est habilitatio quaedam intellectus ad
recipiendum species intelligibiles quibus actu fiat intelligens; vel
est ordinata aggregatio ipsarum specierum existentium in intellectu non
secundum completum actum, sed medio modo inter potentiam et actum.
Non est igitur in ipso habitualis scientia.
7. Praeterea. Habitus quaedam qualitas est. Deo autem non potest
nec qualitas nec aliquod accidens accidere, ut supra probatum est.
Non igitur Deo competit habitualis cognitio.
8. Quia vero dispositio qua quis est habitu tantum considerans aut
volens vel agens assimilatur dispositioni dormientis, hinc est quod
David, ut habitualem dispositionem a Deo removeret, dicit: ecce,
non dormitavit neque dormiet qui custodit Israel. Hinc etiam est quod
Eccli. 23-28 dicitur: oculi domini multo sunt lucidiores super
solem: nam sol semper est in actu lucendi.
|
|