|
1. Ex hoc autem ulterius habetur quod divina consideratio non est
ratiocinativa vel discursiva.
2. Tunc enim ratiocinativa est nostra consideratio quando ab uno
considerato in aliud transimus, sicut syllogizando a principiis in
conclusiones. Non enim ex hoc aliquis ratiocinatur vel discurrit quod
inspicit qualiter conclusio ex praemissis sequatur, simul utrumque
considerans: hoc enim contingit non argumentando, sed argumenta
iudicando; sicut nec cognitio materialis est ex hoc quod materialia
diiudicat. Ostensum est autem quod Deus non considerat unum post
aliud quasi successive, sed simul omnia. Non ergo eius cognitio est
ratiocinativa vel discursiva: quamvis omnem discursum et
ratiocinationem cognoscat.
3. Item. Omnis ratiocinans alia consideratione intuetur principia
et conclusionem: non enim oporteret, consideratis principiis, ad
conclusionem procedere, si ex hoc ipso quod principia considerantur
conclusiones etiam considerarentur. Deus autem cognoscit omnia
operatione una, quae est sua essentia, ut supra probatum est. Non
est igitur sua cognitio ratiocinativa.
4. Praeterea. Omnis ratiocinativa cognitio habet aliquid de
potentia et aliquid de actu: nam conclusiones in principiis sunt in
potentia. In divino autem intellectu potentia locum non habet, ut
supra ostensum est. Non est igitur eius intellectus discursivus.
5. Amplius. In omni scientia discursiva oportet aliquid esse
causatum: nam principia sunt quodammodo causa efficiens conclusionis;
unde et demonstratio dicitur syllogismus faciens scire. In divina
autem scientia nihil potest esse causatum: cum sit ipse Deus, ut ex
superioribus patet. Dei igitur scientia non potest esse discursiva.
6. Adhuc. Ea quae naturaliter cognoscuntur, absque ratiocinatione
nobis sunt nota: sicut patet de primis principiis. Sed in Deo non
potest esse cognitio nisi naturalis, immo nisi essentialis: sua enim
scientia est sua essentia, ut supra probatum est. Dei igitur cognitio
non est ratiocinativa.
7. Praeterea. Omnem motum necesse est reduci in primum movens quod
est movens tantum et non motum. Illud igitur a quo est prima origo
motus, oportet omnino esse movens non motum. Hoc autem est
intellectus divinus, ut supra ostensum est. Oportet igitur
intellectum divinum omnino esse moventem non motum. Ratiocinatio autem
est quidam motus intellectus transeuntis ab uno in aliud. Non est
igitur divinus intellectus ratiocinativus.
8. Item. Quod est supremum in nobis est inferius eo quod in Deo
est: nam inferius non attingit superius nisi in sui summo. Supremum
autem in nostra cognitione est, non ratio, sed intellectus, qui est
rationis origo. Dei igitur cognitio non est ratiocinativa, sed
intellectualis tantum.
9. Amplius. A Deo omnis defectus removendus est: eo quod ipse est
simpliciter perfectus, ut supra ostensum est. Sed ex imperfectione
intellectualis naturae provenit ratiocinativa cognitio. Nam quod per
aliud cognoscitur minus est notum eo quod per se cognoscitur; nec ad id
quod per aliud est notum natura cognoscentis sufficit sine eo per quod
fit notum. In cognitione autem ratiocinativa fit aliquid notum per
aliud: quod autem intellectualiter cognoscitur per se est notum, et ad
ipsum cognoscendum natura cognoscentis sufficit absque exteriori medio.
Unde manifestum est quod defectivus quidam intellectus est ratio.
Divina igitur scientia non est ratiocinativa.
10. Adhuc. Absque rationis discursu comprehenduntur ea quorum
species sunt in cognoscente: non enim visus discurrit ad lapidem
cognoscendum cuius similitudo in visu est. Divina autem essentia est
omnium similitudo, ut supra probatum est. Non igitur procedit ad
aliquid cognoscendum per rationis discursum.
11. Patet etiam solutio eorum quae discursum in divinam scientiam
inducere videntur. Tum ex hoc quod per essentiam suam alia novit.
Quod quidem ostensum est non fieri discursive: cum eius essentia se
habeat ad alia non sicut principium ad conclusiones, sed sicut species
ad res cognitas. Tum ex hoc quod inconveniens forte aliquibus
videretur si Deus syllogizare non posset. Habet enim syllogizandi
scientiam tanquam iudicans, et non sicut syllogizando discurrens.
12. Huic autem veritati, rationibus probatae, etiam sacra
Scriptura testimonium perhibet. Dicitur enim Hebr. 4-13: omnia
nuda et aperta sunt oculis eius. Quae enim ratiocinando scimus non
sunt secundum se nobis nuda et aperta, sed ratione aperiuntur et
nudantur.
|
|