|
1. Per eadem etiam ostendi potest quod intellectus divinus non
intelligit per modum intellectus componentis et dividentis.
2. Cognoscit enim omnia cognoscendo essentiam suam. Essentiam autem
suam non cognoscit componendo et dividendo: cognoscit enim seipsum
sicut est: in ipso autem nulla est compositio. Non igitur intelligit
per modum intellectus componentis et dividentis.
3. Adhuc. Ea quae intellectu componuntur et dividuntur nata sunt
seorsum ab eo considerari: compositione enim et divisione opus non
esset si in hoc ipso quod de aliquo apprehenderetur quid est, haberetur
quid ei inesset vel non inesset. Si igitur Deus intelligeret per
modum intellectus componentis et dividentis, sequeretur quod non uno
intuitu omnia consideraret, sed seorsum unumquodque. Cuius contrarium
supra est ostensum.
4. Amplius. In Deo non potest esse prius et posterius.
Compositio autem et divisio posterior est consideratione eius quod quid
est, quae est eius principium. In operatione igitur divini
intellectus compositio et divisio esse non potest.
5. Item. Proprium obiectum intellectus est quod quid est: unde
circa hoc non decipitur intellectus nisi per accidens, circa
compositionem autem et divisionem decipitur; sicut et sensus qui est
propriorum semper est verus, in aliis autem fallitur. In intellectu
autem divino non est aliquid per accidens, sed solum quod per se est.
In divino igitur intellectu non est compositio et divisio sed solum
simplex rei acceptio.
6. Amplius. Propositionis per intellectum componentem et dividentem
formatae compositio in ipso intellectu existit, non in re quae est
extra animam. Si igitur intellectus divinus de rebus iudicet per modum
intellectus componentis et dividentis, erit intellectus ipse
compositus. Quod est impossibile, ut ex supra dictis patet.
7. Item. Intellectus componens et dividens diversis compositionibus
diversa diiudicat: compositio enim intellectus compositionis terminos
non excedit; unde compositione qua intellectus diiudicat hominem esse
animal, non diiudicat triangulum esse figuram. Compositio autem vel
divisio operatio quaedam intellectus est. Si igitur Deus res
considerat componendo et dividendo, sequetur quod suum intelligere non
sit unum tantum sed multiplex. Et sic etiam sua essentia non erit una
tantum: cum sua operatio intellectualis sit sua essentia, ut supra
ostensum est.
8. Non autem propter hoc oportet nos dicere quod enuntiabilia
ignorat. Nam essentia sua, cum sit una et simplex, exemplar est
omnium multiplicium et compositorum. Et sic per ipsam Deus omnem
multitudinem et compositionem tam naturae quam rationis cognoscit.
9. His autem sacrae Scripturae auctoritas consonat. Dicitur enim
Isaiae 55-8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae. Et
tamen in Psalmo dicitur: dominus scit cogitationes hominum, quas
constat per compositionem et divisionem intellectus procedere.
Dionysius etiam dicit, VII cap. de Div. Nom.: igitur divina
sapientia, seipsam cognoscens, cognoscit omnia, et materialia
immaterialiter et indivisibiliter divisibilia et multa unitive.
|
|