|
1. Ex hoc autem apparet quod, licet divini intellectus cognitio non
se habeat ad modum intellectus componentis et dividentis, non tamen
excluditur ab eo veritas, quae, secundum philosophum, solum circa
compositionem et divisionem intellectus est.
2. Cum enim veritas intellectus sit adaequatio intellectus et rei,
secundum quod intellectus dicit esse quod est vel non esse quod non
est, ad illud in intellectu veritas pertinet quod intellectus dicit,
non ad operationem qua illud dicit. Non enim ad veritatem intellectus
exigitur ut ipsum intelligere rei aequetur, cum res interdum sit
materialis, intelligere vero immateriale: sed illud quod intellectus
intelligendo dicit et cognoscit, oportet esse rei aequatum, ut
scilicet ita sit in re sicut intellectus dicit. Deus autem sua
simplici intelligentia, in qua non est compositio et divisio,
cognoscit non solum rerum quidditates, sed etiam enuntiationes, ut
ostensum est. Et sic illud quod intellectus divinus intelligendo dicit
est compositio et divisio. Non ergo excluditur veritas ab intellectu
divino ratione suae simplicitatis.
3. Amplius. Cum aliquod incomplexum vel dicitur vel intelligitur,
ipsum quidem incomplexum, quantum est de se, non est rei aequatum nec
rei inaequale: cum aequalitas et inaequalitas secundum comparationem
dicantur; incomplexum autem, quantum est de se, non continet aliquam
comparationem vel applicationem ad rem. Unde de se nec verum nec
falsum dici potest: sed tantum complexum, in quo designatur comparatio
incomplexi ad rem per notam compositionis aut divisionis. Intellectus
tamen incomplexus, intelligendo quod quid est, apprehendit quidditatem
rei in quadam comparatione ad rem: quia apprehendit eam ut huius rei
quidditatem. Unde, licet ipsum incomplexum, vel etiam definitio,
non sit secundum se verum vel falsum, tamen intellectus apprehendens
quod quid est dicitur quidem per se semper esse verus, ut patet in
III de anima; etsi per accidens possit esse falsus, inquantum vel
definitio includit aliquam complexionem, vel partium definitionis ad
invicem, vel totius definitionis ad definitum. Unde definitio
dicetur, secundum quod intelligitur ut huius vel illius rei definitio,
secundum quod ab intellectu accipitur, vel simpliciter falsa, si
partes definitionis non cohaereant invicem, ut si dicatur animal
insensibile; vel falsa secundum hanc rem, prout definitio circuli
accipitur ut trianguli. Dato igitur, per impossibile, quod
intellectus divinus solum incomplexa cognosceret, adhuc esset verus,
cognoscendo suam quidditatem ut suam.
4. Adhuc. Divina simplicitas perfectionem non excludit: quia in
suo esse simplici habet quicquid perfectionis in aliis rebus per quandam
aggregationem perfectionum seu formarum invenitur, ut supra ostensum
est. Intellectus autem noster, apprehendendo incomplexa, nondum
pertingit ad ultimam suam perfectionem, quia adhuc est in potentia
respectu compositionis vel divisionis: sicut et in naturalibus
simplicia sunt in potentia respectu commixtorum, et partes respectu
totius. Deus igitur secundum suam simplicem intelligentiam illam
perfectionem cognitionis habet quam intellectus noster habet per
utramque cognitionem, et complexorum et incomplexorum. Sed veritas
consequitur intellectum nostrum in sui perfecta cognitione, quando iam
usque ad compositionem pervenit. Ergo et in ipsa simplici Dei
intelligentia est veritas.
5. Item. Cum Deus omnis boni bonum sit, utpote omnes bonitates in
se habens, ut supra ostensum est, bonitas intellectus ei deesse non
potest. Sed verum est bonum intellectus: ut patet per philosophum,
in VI Ethicorum. Ergo veritas in Deo est.
6. Et hoc est quod dicitur in Psalmo: est autem Deus verax.
|
|