|
1. Ex praemissis autem apparet quod ipse Deus est veritas.
2. Veritas enim quaedam perfectio est intelligentiae, sive
intellectualis operationis, ut dictum est. Intelligere autem Dei est
sua substantia. Ipsum etiam intelligere, cum sit divinum esse, ut
ostensum est, non supervenienti aliqua perfectione perfectum est, sed
est per seipsum perfectum: sicut et de divino esse supra ostensum est.
Relinquitur igitur quod divina substantia sit ipsa veritas.
3. Item. Veritas est quaedam bonitas intellectus, secundum
philosophum. Deus autem est sua bonitas, ut supra ostensum est.
Ergo est etiam sua veritas.
4. Praeterea. De Deo nihil participative dici potest: cum sit
suum esse, quod nihil participat. Sed veritas est in Deo, ut supra
ostensum est. Si igitur non dicatur participative, oportet quod
dicatur essentialiter. Deus ergo est sua veritas.
5. Amplius. Licet verum proprie non sit in rebus sed in mente,
secundum philosophum, res tamen interdum vera dicitur, secundum quod
proprie actum propriae naturae consequitur. Unde Avicenna dicit, in
sua metaphysica, quod veritas rei est proprietas esse uniuscuiusque rei
quod stabilitum est ei, inquantum talis res nata est de se facere veram
aestimationem, et inquantum propriam sui rationem quae est in mente
divina, imitatur. Sed Deus est sua essentia. Ergo, sive de
veritate intellectus loquamur sive de veritate rei, Deus est sua
veritas.
6. Hoc autem confirmatur auctoritate domini de se dicentis, Ioan.
14-6: ego sum via, veritas et vita.
|
|