|
1. Huiusmodi autem veritati, cui ratio humana experimentum non
praebet, fidem adhibentes non leviter credunt, quasi indoctas fabulas
secuti, ut 2 Petr. 1-16, dicitur.
2. Haec enim divinae sapientiae secreta ipsa divina sapientia, quae
omnia plenissime novit, dignata est hominibus revelare: quae sui
praesentiam et doctrinae et inspirationis veritatem, convenientibus
argumentis ostendit, dum ad confirmandum ea quae naturalem cognitionem
excedunt, opera visibiliter ostendit quae totius naturae superant
facultatem; videlicet in mirabili curatione languorum, mortuorum
suscitatione, caelestium corporum mirabili immutatione; et, quod est
mirabilius, humanarum mentium inspiratione, ut idiotae et simplices,
dono spiritus sancti repleti, summam sapientiam et facundiam in
instanti consequerentur.
3. Quibus inspectis, praedictae probationis efficacia, non armorum
violentia, non voluptatum promissione, et, quod est mirabilissimum,
inter persecutorum tyrannidem, innumerabilis turba non solum
simplicium, sed sapientissimorum hominum, ad fidem Christianam
convolavit, in qua omnem humanum intellectum excedentia praedicantur,
voluptates carnis cohibentur et omnia quae in mundo sunt contemni
docentur; quibus animos mortalium assentire et maximum miraculorum
est, et manifestum divinae inspirationis opus, ut, contemptis
visibilibus, sola invisibilia cupiantur.
4. Hoc autem non subito neque a casu, sed ex divina dispositione
factum esse, manifestum est ex hoc quod hoc se facturum Deus multis
ante prophetarum praedixit oraculis, quorum libri penes nos in
veneratione habentur, utpote nostrae fidei testimonium adhibentes.
5. Huius quidem confirmationis modus tangitur Hebr. 2-3 quae,
scilicet humana salus, cum initium accepisset enarrari per dominum, ab
eis qui audierunt in nos confirmata est, contestante Deo signis et
portentis et variis spiritus sancti distributionibus.
6. Haec autem tam mirabilis mundi conversio ad fidem Christianam
indicium certissimum est praeteritorum signorum: ut ea ulterius iterari
necesse non sit, cum in suo effectu appareant evidenter. Esset enim
omnibus signis mirabilius si ad credendum tam ardua, et ad operandum
tam difficilia, et ad sperandum tam alta, mundus absque mirabilibus
signis inductus fuisset a simplicibus et ignobilibus hominibus.
Quamvis non cesset Deus etiam nostris temporibus, ad confirmationem
fidei, per sanctos suos miracula operari.
7. Hi vero qui sectas errorum introduxerunt processerunt via
contraria: ut patet in Mahumeto qui carnalium voluptatum promissis,
ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat, populus
illexit. Praecepta etiam tradidit promissis conformia, voluptati
carnali habenas relaxans, in quibus in promptu est a carnalibus
hominibus obediri. Documenta etiam veritatis non attulit nisi quae de
facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci
possint: quin potius vera quae docuit multis fabulis et falsissimis
doctrinis immiscuit. Signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta,
quibus solis divinae inspirationi conveniens testimonium adhibetur, dum
operatio visibilis quae non potest esse nisi divina, ostendit doctorem
veritatis invisibiliter inspiratum: sed dixit se in armorum potentia
missum, quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt. Ei etiam
non aliqui sapientes, in rebus divinis et humanis exercitati, a
principio crediderunt: sed homines bestiales in desertis morantes,
omnis doctrinae divinae prorsus ignari, per quorum multitudinem alios
armorum violentia in suam legem coegit. Nulla etiam divina oracula
praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent: quin potius quasi
omnia veteris et novi testamenti documenta fabulosa narratione
depravat, ut patet eius legem inspicienti. Unde astuto consilio
libros veteris et novi testamenti suis sequacibus non reliquit
legendos, ne per eos falsitatis argueretur. Et sic patet quod eius
dictis fidem adhibentes leviter credunt.
|
|