|
1. Hoc autem ostenso, manifestum est quod in Deo est pura veritas,
cui nulla falsitas vel deceptio admisceri potest.
2. Veritas enim falsitatem non compatitur: sicut nec albedo
nigredinem. Deus autem non solum est verus, sed est ipsa veritas.
Ergo in eo falsitas esse non potest.
3. Amplius. Intellectus non decipitur in cognoscendo quod quid
est: sicut nec sensus in proprio sensibili. Omnis autem cognitio
divini intellectus se habet ad modum intellectus cognoscentis quod quid
est, ut ostensum est. Impossibile est igitur in divina cognitione
errorem sive deceptionem aut falsitatem esse.
4. Praeterea. Intellectus in primis principiis non errat, sed in
conclusionibus interdum, ad quas ex principiis primis ratiocinando
procedit. Intellectus autem divinus non est ratiocinativus aut
discursivus, ut supra ostensum est. Non igitur potest esse in ipso
falsitas aut deceptio.
5. Item. Quanto aliqua vis cognoscitiva est altior, tanto eius
proprium obiectum est universalius, plura sub se continens: unde illud
quod visus cognoscit per accidens, sensus communis aut imaginatio
apprehendit ut sub proprio obiecto contentum. Sed vis divini
intellectus est in fine sublimitatis in cognoscendo. Ergo omnia
cognoscibilia comparantur ad ipsum sicut cognoscibilia proprie et per se
et non secundum accidens. In talibus autem virtus cognoscitiva non
errat. In nullo igitur cognoscibili possibile est divinum intellectum
errare.
6. Amplius. Virtus intellectualis est quaedam perfectio intellectus
in cognoscendo. Secundum autem virtutem intellectualem non contingit
intellectum falsum dicere, sed semper verum: verum enim dicere est
bonus actus intellectus, virtutis autem est actum bonum reddere. Sed
divinus intellectus perfectior est per suam naturam quam intellectus
humanus per habitum virtutis: est enim in fine perfectionis.
Relinquitur igitur quod in intellectu divino non potest esse falsitas.
7. Adhuc. Scientia intellectus humani a rebus quodammodo causatur:
unde provenit quod scibilia sunt mensura scientiae humanae; ex hoc enim
verum est quod intellectu diiudicatur, quia res ita se habet, et non e
converso. Intellectus autem divinus per suam scientiam est causa
rerum. Unde oportet quod scientia eius sit mensura rerum: sicut ars
est mensura artificiatorum, quorum unumquodque in tantum perfectum est
inquantum arti concordat. Talis igitur est comparatio intellectus
divini ad res qualis rerum ad intellectum humanum. Falsitas autem
causata ex inaequalitate intellectus humani et rei non est in rebus,
sed in intellectu. Si igitur non esset omnimoda adaequatio intellectus
divini ad res, falsitas esset in rebus, non in intellectu divino.
Nec tamen in rebus est falsitas: quia quantum unumquodque habet de
esse, tantum habet de veritate. Nulla igitur inaequalitas est inter
intellectum divinum et res; nec aliqua falsitas in intellectu divino
esse potest.
8. Item. Sicut verum est bonum intellectus, ita falsum est malum
ipsius: naturaliter enim appetimus verum cognoscere et refugimus falso
decipi. Malum autem in Deo esse non potest, ut probatum est. Non
potest igitur in eo esse falsitas.
9. Hinc est quod dicitur Rom. 3-4: est autem Deus verax; et
Num. 23-19: non est Deus ut homo, ut mentiatur; et I Ioan.
1-5: Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae.
|
|