|
1. Ex his autem quae ostensa sunt manifeste habetur quod divina
veritas sit prima et summa veritas.
2. Sicut enim est dispositio rerum in esse, ita et in veritate, ut
patet per philosophum, in II Metaph.: et hoc ideo quia verum et
ens se invicem consequuntur; est enim verum cum dicitur esse quod est
vel non esse quod non est. Sed divinum esse est primum et
perfectissimum. Ergo et sua veritas est prima et summa.
3. Item. Quod per essentiam alicui convenit, perfectissime ei
convenit. Sed veritas Deo attribuitur essentialiter, ut ostensum
est. Sua igitur veritas est summa et prima veritas.
4. Praeterea. Veritas in nostro intellectu ex hoc est quod
adaequatur rei intellectae. Aequalitatis autem causa est unitas, ut
patet in V metaphysicae. Cum igitur in intellectu divino sit omnino
idem intellectus et quod intelligitur, sua veritas erit prima et summa
veritas.
5. Amplius. Illud quod est mensura in unoquoque genere, est
perfectissimum illius generis: unde omnes colores mensurantur albo.
Sed divina veritas est mensura omnis veritatis. Veritas enim nostri
intellectus mensuratur a re quae est extra animam, ex hoc enim
intellectus noster verus dicitur quod consonat rei: veritas autem rei
mensuratur ad intellectum divinum, qui est causa rerum, ut infra
probabitur; sicut veritas artificiatorum ab arte artificis; tunc enim
vera est arca quando consonat arti. Cum etiam Deus sit primus
intellectus et primum intelligibile, oportet quod veritas intellectus
cuiuslibet eius veritate mensuretur: si unumquodque mensuratur primo
sui generis, ut philosophus tradit, in X metaphysicae. Divina
igitur veritas est prima, summa et perfectissima veritas.
|
|