|
1. Sunt autem quidam qui perfectioni divinae cognitionis singularium
notitiam subtrahere nituntur. Ad quod quidem confirmandum septem viis
procedunt.
2. Prima est ex ipsa singularitatis conditione. Cum enim
singularitatis principium sit materia signata, non videtur per aliquam
virtutem immaterialem singularia posse cognosci, si omnis cognitio per
quandam assimilationem fiat. Unde et in nobis illae solae potentiae
singularia apprehendunt quae materialibus organis utuntur, ut
imaginatio et sensus et huiusmodi; intellectus autem noster, quia
immaterialis est, singularia non cognoscit. Multo igitur minus
intellectus divinus singularium est cognoscitivus, qui maxime a materia
recedit. Et sic nullo modo videtur quod Deus singularia cognoscere
possit.
3. Secunda est quod singularia non semper sunt. Aut igitur semper
scientur a Deo: aut quandoque scientur et quandoque non scientur.
Primum esse non potest: quia de eo quod non est non potest esse
scientia, quae solum verorum est; ea autem quae non sunt, vera esse
non possunt. Secundum etiam esse non potest: quia divini intellectus
cognitio est omnino invariabilis, ut ostensum est.
4. Tertia, ex eo quod non omnia singularia de necessitate
proveniunt, sed quaedam contingenter. Unde de eis certa cognitio esse
non potest nisi quando sunt. Certa enim cognitio est quae falli non
potest: cognitio autem omnis quae est de contingenti, cum futurum
est, falli potest; potest enim evenire oppositum eius quod cognitione
tenetur; si enim non posset oppositum evenire, iam necessarium esset.
Unde et de contingentibus futuris non potest esse in nobis scientia,
sed coniecturalis aestimatio quaedam. Supponere autem oportet omnem
Dei cognitionem esse certissimam et infallibilem, ut supra ostensum
est. Impassibile est etiam quod Deus aliquid de novo cognoscere
incipiat, propter eius immutabilitatem, ut dictum est. Ex his igitur
videtur sequi quod singularia contingentia non cognoscat.
5. Quarta est ex hoc quod quorundam singularium causa est voluntas.
Effectus autem, antequam sit, non potest nisi in sua causa cognosci:
sic enim solum esse potest antequam in se esse incipiat. Motus autem
voluntatis a nullo possunt per certitudinem cognosci nisi a volente, in
cuius potestate sunt. Impossibile igitur videtur quod Deus de
huiusmodi singularibus quae causam ex voluntate sumunt, notitiam
aeternam habeat.
6. Quinta est ex singularium infinitate. Infinitum enim, inquantum
huiusmodi, est ignotum: nam omne quod cognoscitur sub cognoscentis
comprehensione quodammodo mensuratur; cum mensuratio nihil aliud sit
quam quaedam certificatio rei mensuratae. Unde omnis ars infinita
repudiat. Singularia autem sunt infinita, ad minus in potentia.
Impossibile igitur videtur quod Deus singularia cognoscat.
7. Sexta est ex ipsa vilitate singularium. Cum enim nobilitas
scientiae ex nobilitate scibilis quodammodo pensetur, vilitas etiam
scibilis in vilitatem scientiae redundare videtur. Divinus autem
intellectus nobilissimus est. Non igitur eius nobilitas patitur quod
Deus quaedam vilissima inter singularia cognoscat.
8. Septima est ex malitia quae in quibusdam singularibus invenitur.
Cum enim cognitum sit aliquo modo in cognoscente; malum autem in Deo
esse non possit, ut supra ostensum est: videtur sequi quod Deus malum
et privationem omnino non cognoscat, sed solum intellectus qui est in
potentia; privatio enim non nisi in potentia esse potest. Et ex hoc
sequitur quod non habeat Deus de singularium notitiam, in quibus malum
et privatio invenitur.
|
|