|
1. Primo igitur ostendemus quod singularium cognitio Deo non potest
deesse.
2. Ostensum enim est supra quod Deus cognoscit alia inquantum est
causa eis. Effectus autem Dei sunt res singulares. Hoc enim modo
Deus causat res, inquantum facit eas esse in actu: universalia autem
non sunt res subsistentes, sed habent esse solum in singularibus, ut
probatur in VII metaphysicae. Deus igitur cognoscit res alias a se
non solum in universali, sed etiam in singulari.
3. Item. Cognitis principiis ex quibus constituitur essentia rei,
necesse est rem illam cognosci: sicut, cognita anima rationali et
corpore tali, cognoscitur homo. Singularis autem essentia
constituitur ex materia designata et forma individuata: sicut Socratis
essentia ex hoc corpore et hac anima, ut essentia hominis universalis
ex anima et corpore, ut patet in VII metaphysicae. Unde, sicut
haec cadunt in definitione hominis universalis, ita illa caderent in
definitione Socratis si posset definiri. Cuicumque igitur adest
cognitio materiae, et eorum per quae materia designatur, et formae in
materia individuatae, ei non potest deesse cognitio singularis. Sed
Dei cognitio usque ad materiam et accidentia individuantia et formas
pertingit. Cum enim suum intelligere sit sua essentia, oportet quod
intelligat omnia quae sunt quocumque modo in eius essentia; in qua
quidem virtute sunt, sicut in prima origine, omnia quae esse quocumque
modo habent, cum sit primum et universale essendi principium; a quibus
materia et accidens non sunt aliena, cum materia sit ens in potentia et
accidens sit ens in alio. Deo igitur cognitio singularium non deest.
4. Amplius. Natura generis perfecte non potest cognosci nisi eius
differentiae primae et passiones propriae cognoscantur: non enim
perfecte sciretur natura numeri si par et impar ignorarentur. Sed
universale et singulare sunt differentiae, vel per se passiones entis.
Si igitur Deus, cognoscendo essentiam suam, perfecte cognoscit
naturam communem entis, oportet quod perfecte cognoscat universale et
singulare. Sicut autem non perfecte cognosceret universale si
cognosceret intentionem universalitatis et non cognosceret rem
universalem, ut hominem aut animal; ita non perfecte cognosceret
singulare si cognosceret rationem singularitatis et non cognosceret hoc
vel illud singulare. Oportet igitur quod Deus res singulares
cognoscat.
5. Adhuc. Sicut Deus est ipsum suum esse, ita est suum
cognoscere, ut ostensum est. Sed ex hoc quod est suum esse oportet
quod in ipso inveniantur omnes perfectiones essendi sicut in prima
essendi origine, ut supra habitum est. Ergo oportet quod in eius
cognitione inveniatur omnis cognitionis perfectio sicut in primo
cognitionis fonte. Hoc autem non esset si ei singularium notitia
deesset: cum in hoc aliquorum cognoscentium perfectio consistat.
Impossibile est igitur eum singularium notitiam non habere.
6. Praeterea. In omnibus virtutibus ordinatis hoc communiter
invenitur quod virtus superior ad plura se extendit et tamen est unica,
virtus vero inferior se extendit ad pauciora, et multiplicatur tamen
respectu illorum: sicut patet in imaginatione et sensu; nam una vis
imaginationis se extendit ad omnia quae quinque vires sensuum cognoscunt
et ad plura. Sed vis cognoscitiva in Deo est superior quam in
homine. Quicquid ergo homo diversis viribus cognoscit, intellectu
scilicet, imaginatione et sensu, hoc Deus uno suo simplici intellectu
considerat. Est igitur singularium cognoscitivus, quae nos sensu et
imaginatione apprehendimus.
7. Amplius. Divinus intellectus ex rebus cognitionem non sumit,
sicut noster, sed magis per suam cognitionem est causa rerum, ut infra
ostendetur: et sic eius cognitio quam de rebus aliis habet, est ad
modum practicae cognitionis. Practica autem cognitio non est perfecta
nisi ad singularia perveniatur: nam practicae cognitionis finis est
operatio, quae in singularibus est. Divina igitur cognitio quam de
aliis rebus habet, se usque ad singularia extendit.
8. Adhuc. Primum mobile movetur a motore movente per intellectum et
appetitum, ut supra ostensum est. Non autem posset motor aliquis per
intellectum causare motum nisi cognosceret mobile inquantum natum est
moveri secundum locum. Hoc autem est inquantum est hic et nunc: et
per consequens inquantum est singulare. Intellectus igitur qui est
motor primi mobilis, cognoscit primum mobile inquantum est singulare.
Qui quidem motor vel ponitur Deus, et sic habetur propositum: vel
aliquid quod est infra Deum. Cuius intellectus si potest cognoscere
singulare sua virtute, quod noster intellectus non potest, multo magis
hoc poterit intellectus Dei.
9. Item. Agens honorabilius est patiente et acto, sicut actus
potentia. Forma igitur quae est inferioris gradus non potest agendo
perducere suam similitudinem in gradum altiorem; sed forma superior
poterit perducere agendo suam similitudinem in gradum inferiorem; sicut
ex virtutibus incorruptibilibus stellarum producuntur formae
corruptibiles in istis inferioribus, virtus autem corruptibilis non
potest producere formam incorruptibilem. Cognitio autem omnis fit per
assimilationem cognoscentis et cogniti: in hoc tamen differt, quod
assimilatio in cognitione humana fit per actionem rerum sensibilium in
vires cognoscitivas humanas, in cognitione autem Dei est e converso
per actionem formae intellectus divini in res cognitas. Forma igitur
rei sensibilis, cum sit per suam materialitatem individuata, suae
singularitatis similitudinem perducere non potest in hoc quod sit omnino
immaterialis, sed solum usque ad vires quae organis materialibus
utuntur; ad intellectum autem perducitur per virtutem intellectus
agentis, inquantum omnino a conditionibus materiae exuitur; et sic
similitudo singularitatis formae sensibilis non potest pervenire usque
ad intellectum humanum. Similitudo autem formae intellectus divini,
cum pertingat usque ad rerum minima, ad quae pertingit sua causalitas,
pervenit usque ad singularitatem formae sensibilis et materialis.
Intellectus igitur divinus potest cognoscere singularia, non autem
humanus.
10. Praeterea. Sequeretur inconveniens quod philosophus contra
Empedoclem inducit, scilicet Deum esse insipientissimum, si
singularia non cognoscit, quae etiam homines cognoscunt.
11. Haec autem probata veritas etiam Scripturae sacrae auctoritate
firmatur. Dicitur enim Hebr. 4-13: non est ulla creatura
invisibilis in conspectu eius. Error etiam contrarius excluditur
Eccli. 16-16: non dicas: a Deo abscondar, et ex summo quis
mei memorabitur?
12. Patet etiam ex dictis qualiter obiectio in contrarium facta non
recte concludit. Nam id quo intellectus divinus intelligit, etsi
immateriale sit, est tamen et materiae et formae similitudo, sicut
primum principium productivum utriusque.
|
|