|
1. Deinde ostendendum est quod Deo non deest notitia eorum etiam
quae non sunt.
2. Ut enim ex supra dictis patet, eadem est comparatio scientiae
divinae ad res scitas quae scibilium ad scientiam nostram. Est autem
haec comparatio scibilis ad nostram scientiam, quod scibile potest esse
absque eo quod eius scientia a nobis habeatur, ut ponit exemplum
philosophus, in praedicamentis, de circuli quadratura; non autem e
converso. Talis ergo erit comparatio divinae scientiae ad res alias
quod etiam non existentium esse potest.
3. Item. Cognitio divini intellectus comparatur ad res alias sicut
cognitio artificis ad artificiata: cum per suam scientiam sit causa
rerum. Artifex autem suae artis cognitione etiam ea quae nondum sunt
artificiata cognoscit: formae enim artis ex eius scientia effluunt in
exteriorem materiam ad artificiatorum constitutionem; unde nihil
prohibet in scientia artificis esse formas quae nondum exterius
prodierunt. Sic igitur nihil prohibet Deum eorum quae non sunt
notitiam habere.
4. Praeterea. Deus cognoscit alia a se per suam essentiam inquantum
est similitudo eorum quae ab eo procedunt, ut ex dictis patet. Sed,
cum essentia Dei sit infinitae perfectionis, ut supra ostensum est;
quaelibet autem alia res habeat esse et perfectionem terminatam:
impossibile est quod universitas rerum aliarum adaequet essentiae
divinae perfectionem. Extendit igitur se vis suae repraesentationis ad
multo plura quam ad ea qua sunt. Si igitur Deus totaliter virtutem et
perfectionem essentiae suae cognoscit, extendit se eius cognitio non
solum ad ea quae sunt, sed etiam ad ea qua non sunt.
5. Amplius. Intellectus noster, secundum illam operationem qua
cognoscit quod quid est, notitiam habere potest etiam eorum quae non
sunt actu: potest enim leonis vel equi essentiam comprehendere omnibus
huiusmodi animalibus interemptis. Intellectus autem divinus cognoscit
ad modum cognoscentis quod quid est non solum definitiones, sed etiam
enuntiabilia, ut ex supra dictis patet. Potest igitur etiam eorum
quae non sunt notitiam habere.
6. Adhuc. Effectus aliquis in sua causa praenosci potest etiam
antequam sit: sicut praenoscit astrologus eclipsim futuram ex
consideratione ordinis caelestium motuum. Sed cognitio Dei est de
rebus omnibus per causam: se enim cognoscendo, qui est omnium causa,
alia quasi suos effectus cognoscit, ut supra ostensum est. Nihil
igitur prohibet quin etiam quae nondum sunt cognoscat.
7. Amplius. Intelligere Dei successionem non habet, sicut nec
eius esse. Est igitur totum simul semper manens: quod de ratione
aeternitatis est. Temporis autem duratio successione prioris et
posterioris extenditur. Proportio igitur aeternitatis ad totam
temporis durationem est sicut proportio indivisibilis ad continuum: non
quidem eius indivisibilis quod terminus continui est, quod non adest
cuilibet parti continui,- huius enim similitudinem habet instans
temporis - sed eius indivisibilis quod extra continuum est, cuilibet
tamen parti continui, sive puncto in continuo signato, coexistit:
nam, cum tempus motum non excedat, aeternitas, quae omnino extra
motum est, nihil temporis est.
8. Rursum, cum aeterni esse nunquam deficiat, cuilibet tempori vel
instanti temporis praesentialiter adest aeternitas. Cuius exemplum
utcumque in circulo est videre: punctum enim in circumferentia
signatum, etsi indivisibile sit, non tamen cuilibet puncto alii
secundum situm coexistit simul, ordo enim situs continuitatem
circumferentiae facit; centrum vero, quod est extra circumferentiam,
ad quodlibet punctum in circumferentia signatum directe oppositionem
habet. Quicquid igitur in quacumque parte temporis est, coexistit
aeterno quasi praesens eidem: etsi respectu alterius partis temporis
sit praeteritum vel futurum. Aeterno autem non potest aliquid
praesentialiter coexistere nisi toti: quia successionis durationem non
habet. Quicquid igitur per totum decursum temporis agitur, divinus
intellectus in tota sua aeternitate intuetur quasi praesens. Nec tamen
quod quadam parte temporis agitur, semper fuit existens. Relinquitur
igitur quod eorum quae secundum decursum temporis nondum sunt, Deus
notitiam habet.
9. Per has igitur rationes apparet quod Deus non entium notitiam
habet. Non tamen omnia non entia eandem habent habitudinem ad eius
scientiam.
10. Ea enim quae non sunt nec erunt nec fuerunt, a Deo sciuntur
quasi eius virtuti possibilia. Unde non cognoscit ea ut existentia
aliqualiter in seipsis, sed ut existentia solum in potentia divina.
Quae quidem a quibusdam dicuntur a Deo cognosci secundum notitiam
simplicis intelligentiae.
11. Ea vero quae sunt praesentia, praeterita vel futura nobis,
cognoscit Deus secundum quod sunt in sua potentia, et in propriis
causis, et in seipsis. Et horum cognitio dicitur notitia visionis:
non enim Deus rerum quae apud nos nondum sunt, videt solum esse quod
habent in suis causis, sed etiam illud quod habent in seipsis,
inquantum eius aeternitas est praesens sua indivisibilitate omni
tempori.
12. Et tamen esse quodcumque rei Deus cognoscit per essentiam
suam. Nam sua essentia est repraesentabilis per multa quae non sunt
nec erunt nec fuerunt. Ipsa etiam est similitudo virtutis cuiuslibet
causae, secundum quam praeexistunt effectus in causis. Esse etiam
cuiuslibet rei quod habet in seipsa, est ab ea exemplariter deductum.
13. Sic igitur non entia cognoscit Deus inquantum aliquo modo
habent esse: vel in potentia Dei, vel in causis suis, vel in
seipsis. Quod rationi scientiae non obsistit.
14. His autem quae praemissa sunt etiam Scripturae sacrae
auctoritas testimonium perhibet. Dicitur enim Eccli. 23-29:
domino Deo nostro, antequam crearentur, nota sunt omnia: sic et post
perfectum cognoscit omnia. Et Ier. 1-5: priusquam te formarem in
utero novi te.
15. Patet autem ex praemissis quod non cogimur dicere, sicut quidam
dixerunt, Deum universaliter singularia cognoscere, quia cognoscit ea
in causis universalibus tantum, sicut qui cognosceret eclipsim hanc,
non prout haec, sed prout provenit ex oppositione: cum ostensum sit
quod divina cognitio se extendit ad singularia prout sunt in seipsis.
|
|