|
1. Ex his autem iam aliqualiter patere potest quod contingentium
singularium ab aeterno Deus infallibilem scientiam habuit, nec tamen
contingentia esse desistunt.
2. Contingens enim certitudini cognitionis non repugnat nisi secundum
quod futurum est, non autem secundum quod praesens est. Contingens
enim, cum futurum est, potest non esse: et sic cognitio aestimantis
ipsum futurum esse falli potest; falletur enim si non erit quod futurum
esse aestimavit. Ex quo autem praesens est, pro illo tempore non
potest non esse: potest autem in futurum non esse, sed hoc non iam
pertinet ad contingens prout praesens est, sed prout futurum est.
Unde nihil certitudini sensus deperit cum quis videt currere hominem,
quamvis hoc dictum sit contingens. Omnis igitur cognitio quae supra
contingens fertur prout praesens est, certa esse potest. Divini autem
intellectus intuitus ab aeterno fertur in unumquodque eorum quae
temporis cursu peraguntur prout praesens est, ut supra ostensum est.
Relinquitur igitur quod de contingentibus nihil prohibet Deum ab
aeterno scientiam infallibilem habere.
3. Item. Contingens a necessario differt secundum quod unumquodque
in sua causa est: contingens enim sic in sua causa est ut non esse ex
ea possit et esse; necessarium vero non potest ex sua causa nisi esse.
Secundum id vero quod utrumque eorum in se est, non differt quantum ad
esse, supra quod fundatur verum: quia in contingenti, secundum id
quod in se est, non est esse et non esse, sed solum esse, licet in
futurum contingens possit non esse. Divinus autem intellectus ab
aeterno cognoscit res non solum secundum esse quod habent in causis
suis, sed etiam secundum esse quod habent in seipsis. Nihil igitur
prohibet ipsum habere aeternam cognitionem de contingentibus et
infallibilem.
4. Amplius. Sicut ex causa necessaria certitudinaliter sequitur
effectus, ita ex causa contingenti completa si non impediatur. Sed,
cum Deus cognoscat omnia, ut ex supra dictis patet, scit non solum
causas contingentium, sed etiam ea quibus possunt impediri. Scit
igitur per certitudinem an contingentia sint vel non sint.
5. Adhuc. Effectum excedere suae causae perfectionem non
contingit, interdum tamen ab ea deficit. Unde, cum in nobis ex rebus
cognitio causetur, contingit interdum quod necessaria non per modum
necessitatis cognoscimus, sed probabilitatis. Sicut autem apud nos
res sunt causa cognitionis, ita divina cognitio est causa rerum
cognitarum. Nihil igitur prohibet ea in se contingentia esse de quibus
Deus necessariam scientiam habet.
6. Praeterea. Effectus non potest esse necessarius cuius causa est
contingens: contingeret enim effectum esse remota causa. Effectus
autem ultimi causa est et proxima et remota. Si igitur proxima fuerit
contingens, eius effectum contingentem oportet esse, etiam si causa
remota necessaria sit: sicut plantae non necessario fructificant,
quamvis motus solis sit necessarius, propter causas intermedias
contingentes. Scientia autem Dei, etsi sit causa rerum scitarum per
ipsam, est tamen causa remota. Eius igitur necessitati scitorum
contingentia non repugnat: cum contingat causas intermedias
contingentes esse.
7. Item. Scientia Dei vera non esset et perfecta si non hoc modo
res evenirent sicut Deus eas evenire cognoscit. Deus autem, cum sit
cognitor totius esse, cuius est principium, cognoscit unumquemque
effectum non solum in se, sed etiam in ordine ad quaslibet suas
causas. Ordo autem contingentium ad suas causas proximas est ut
contingenter ex eis proveniant. Cognoscit igitur Deus aliqua evenire
et contingenter evenire. Sic igitur divinae scientiae certitudo et
veritas rerum contingentiam non tollit.
8. Patet igitur ex dictis quomodo obiectio cognitionem contingentium
in Deo impugnans sit repellenda. Non enim posteriorum variatio
prioribus variabilitatem inducit: cum contingat ex causis necessariis
primis effectus ultimos contingentes procedere. Res autem a Deo
scitae non sunt priores eius scientia, sicut apud nos est, sed sunt ea
posteriores. Non igitur sequitur, si id quod est a Deo scitum
variari potest, quod eius scientia possit falli vel qualitercumque
variari. Secundum consequens igitur decipiemur si, quia nostra
cognitio rerum variabilium variabilis est, propter hoc in omni
cognitione hoc necessario accidere putetur.
9. Rursus, cum dicitur, Deus scit, vel scivit, hoc futurum,
medium quoddam accipitur inter divinam scientiam et rem scitam,
scilicet tempus in quo est locutio, respectu cuius illud quod a Deo
scitum dicitur est futurum. Non autem est futurum respectu divinae
scientiae, quae, in momento aeternitatis existens, ad omnia
praesentialiter se habet. Respectu cuius, si tempus locutionis de
medio subtrahatur, non est dicere hoc esse cognitum quasi non
existens, ut locum habeat quaestio qua quaeritur an possit non esse:
sed sic cognitum dicetur a Deo ut iam in sua existentia visum. Quo
posito, non remanet praedictae quaestioni locus: quia quod iam est,
non potest, quantum ad illud instans, non esse. Deceptio igitur
accidit ex hoc quod tempus in quo loquimur, coexistit aeternitati, vel
etiam tempus praeteritum - quod designatur cum dicimus, Deus scivit
-: unde habitudo temporis praeteriti vel praesentis ad futurum
aeternitati attribuitur, quae omnino ei non competit. Et ex hoc
accidit secundum accidens falli.
10. Praeterea, si unumquodque a Deo cognoscitur sicut
praesentialiter visum, sic necessarium erit esse quod Deus cognoscit,
sicut necessarium est Socratem sedere ex hoc quod sedere videtur. Hoc
autem non necessarium est absolute, vel, ut a quibusdam dicitur,
necessitate consequentis: sed sub conditione, vel necessitate
consequentiae. Haec enim conditionalis est necessaria: si videtur
sedere, sedet. Unde et, si conditionalis in categoricam
transferatur, ut dicatur, quod videtur sedere, necesse est sedere,
patet eam de dicto intellectam, et compositam, esse veram; de re vero
intellectam, et divisam, esse falsam. Et sic in his, et in omnibus
similibus quae Dei scientiam circa contingentia oppugnantes
argumentantur, secundum compositionem et divisionem falluntur.
11. Quod autem Deus futura contingentia sciat, etiam auctoritate
Scripturae sacrae ostenditur. Dicitur enim Sap. 8-8, de divina
sapientia: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum
et saeculorum. Et Eccli. 39-24 non est quicquam absconditum ab
oculis eius: a saeculo usque in saeculum respicit. Et Isaiae
48-5: praedixi tibi ex tunc: antequam venirent, indicavi tibi.
|
|