|
1. Deinde oportet ostendere quod Deus cogitationes mentium et
voluntates cordium cognoscat.
2. Omne enim quod quocumque modo est cognoscitur a Deo, inquantum
suam essentiam cognoscit, ut supra ostensum est. Ens autem quoddam
est in anima, quoddam in rebus extra animam. Cognoscit igitur Deus
omnes huiusmodi entis differentias, et quae sub eis continentur. Ens
autem in anima est quod est in voluntate vel cogitatione. Relinquitur
igitur quod Deus ea quae sunt in cogitatione et voluntate cognoscat.
3. Amplius. Sic Deus cognoscendo suam essentiam alia cognoscit,
sicut per cognitionem causae cognoscuntur effectus. Omnia igitur Deus
cognoscit, suam essentiam cognoscendo, ad quae sua causalitas
extenditur. Extenditur autem ad operationes intellectus et
voluntatis: nam, cum res quaelibet operetur per suam formam, a qua
est aliquod esse rei, oportet fontale principium totius esse, a quo
est etiam omnis forma, omnis operationis principium esse; cum effectus
causarum secundarum in causas primas principalius reducantur.
Cognoscit igitur Deus et cogitationes et affectiones mentis.
4. Item. Sicut esse suum est primum et per hoc omnis esse causa,
ita suum intelligere est primum, et per hoc omnis intellectualis
operationis intellectualis causa. Sicut igitur Deus cognoscendo suum
esse cognoscit esse cuiuslibet rei, ita cognoscendo suum intelligere et
velle cognoscit omnem cogitationem et voluntatem.
5. Adhuc. Deus non solum cognoscit res secundum quod in seipsis
sunt, sed etiam secundum quod sunt in causis suis, ut ex supra dictis
patet: cognoscit enim ordinem causae ad suum effectum. Sed
artificialia sunt in artificibus per intellectum et voluntatem
artificum, sicut res naturales sunt in suis causis per virtutes
causarum: sicut enim res naturales assimilant sibi suos effectus per
suas virtutes activas, ita artifex per intellectum inducit formam
artificiati, per quam assimilatur suae arti. Et similis ratio est de
omnibus quae a proposito aguntur. Scit igitur Deus et cogitationes et
voluntates.
6. Item. Deus non minus cognoscit substantias intelligibiles quam
ipse, vel nos, substantias sensibiles: cum substantiae intellectuales
sint magis cognoscibiles, puta magis in actu existentes.
Informationes autem et inclinationes substantiarum sensibilium
cognoscuntur et a Deo et a nobis. Cum igitur cogitatio animae sit per
informationem quandam ipsius; affectio autem sit quaedam inclinatio
ipsius ad aliquid, nam et ipsam inclinationem rei naturalis appetitum
naturalem dicimus; relinquitur quod Deus cogitationes et affectiones
cordium cognoscat.
7. Hoc autem testimonio Scripturae sacrae confirmatur. Dicitur
enim in Psalmo: scrutans corda et renes Deus; Prov. 15-11:
Infernus et perditio coram domino: quanto magis corda filiorum
hominum. Ioan. 2-25: ipse sciebat quid esset in homine.
8. Dominium autem quod habet voluntas supra suos actus, per quod in
eius est potestate velle vel non velle, excludit determinationem
virtutis ad unum, et violentiam causae exterius agentis: non autem
excludit influentiam superioris causae, a qua est ei esse et operari.
Et sic remanet causalitas in causa prima, quae Deus est, respectu
motuum voluntatis: ut sic Deus, seipsum cognoscendo, huiusmodi
cognoscere possit.
|
|