|
1. Post haec ostendendum est quod Deus infinita cognoscit.
2. Cognoscendo enim se esse causam rerum alia a se cognoscit, ut ex
superioribus patet. Ipse autem est causa infinitorum, si infinita
sunt entia: est enim omnium eorum quae sunt causa. Est igitur
infinitorum cognoscitivus.
3. Item. Deus suam virtutem perfecte cognoscit, ut ex supra dictis
patet. Virtus autem non potest cognosci perfecte nisi cognoscantur
omnia in quae potest: cum secundum ea quantitas virtutis quodammodo
attendatur. Sua autem virtus, cum sit infinita, ut ostensum est
supra, ad infinita se extendit. Est igitur Deus infinitorum
cognitor.
4. Amplius. Si Dei cognitio ad omnia se extendit quae quocumque
modo sunt, ut ostensum est, oportet quod non solum cognoscat ens
actu, sed etiam ens potentia. Sed in rebus naturalibus est infinitum
in potentia, etsi non actu, ut philosophus probat in III
physicorum. Cognoscit igitur Deus infinita: sicut unitas, quae est
principium numeri, infinitas species numerorum cognosceret si
cognosceret quicquid est in se in potentia; est enim unitas potentia
omnis numerus.
5. Adhuc. Deus essentia sua sicut quodam medio exemplari alia
cognoscit. Sed cum sit perfectionis infinitae, ut supra ostensum
est, ab ipso exemplari possunt infinita habentia perfectiones finitas:
quia nec aliquod unum eorum, nec quotlibet plura exemplata perfectionem
exemplaris adaequare possunt; et sic semper remanet novus modus quo
aliquod exemplatum ipsam imitari possit. Nihil igitur prohibet ipsum
per essentiam suam infinita cognoscere.
6. Praeterea. Esse Dei est suum intelligere. Sicut igitur suum
esse est infinitum, ut ostensum est, ita suum intelligere est
infinitum. Sicut autem se habet finitum ad finitum, ita infinitum ad
infinitum. Si igitur secundum intelligere nostrum, quod finitum est,
finita capere possumus, et Deus secundum suum intelligere infinita
capere potest.
7. Amplius. Intellectus cognoscens maximum intelligibile non minus
cognoscit minora, sed magis, ut patet per philosophum, in III de
anima: quod ex hoc provenit quia intellectus non corrumpitur ex
excellenti intelligibili, sicut sensus, sed magis perficitur. Sed si
accipiantur infinita entia; sive sint eiusdem speciei, ut infiniti
homines, sive infinitarum specierum; etiam si aliqua vel omnia essent
infinita secundum quantitatem, si hoc esset possibile; universum eorum
esset minoris infinitatis quam Deus: nam quodlibet eorum et omnia
simul haberent esse receptum et limitatum ad aliquam speciem vel genus,
et sic secundum aliquid esset finitum; unde deficeret ab infinitate
Dei, qui est infinitus simpliciter, ut supra ostensum est. Cum
igitur Deus perfecte seipsum cognoscat, nihil prohibet eum etiam illam
summam infinitorum cognoscere.
8. Adhuc. Quanto aliquis intellectus est efficacior et limpidior in
cognoscendo, tanto ex uno potest plura cognoscere: sicut et omnis
virtus, quanto est fortior, tanto est magis unita. Intellectus autem
divinus secundum efficaciam sive perfectionem est infinitus, ut ex
superioribus patet. Potest ergo per unum, quod est sua essentia,
infinita cognoscere.
9. Praeterea. Intellectus divinus est perfectus simpliciter: sicut
et eius essentia. Nulla igitur perfectio intelligibilis ei deest.
Sed id ad quod est in potentia intellectus noster est eius perfectio
intelligibilis. Est autem in potentia ad omnes species
intelligibiles. Species autem huiusmodi sunt infinitae: nam et
numerorum species infinitae sunt et figurarum. Relinquitur igitur quod
Deus omnia huiusmodi infinita cognoscat.
10. Item. Cum intellectus noster sit cognoscitivus infinitorum in
potentia, potest enim in infinitum species numerorum multiplicare; si
intellectus divinus non cognosceret infinita etiam actu, sequeretur
quod vel plurium esset cognoscitivus intellectus humanus quam divinus;
vel quod intellectus divinus non cognosceret omnia actu quorum est
cognoscitivus in potentia. Quorum utrumque est impossibile, ut ex
supra dictis patet.
11. Adhuc. Infinitum cognitioni repugnat inquantum repugnat
numerationi: nam partes infiniti numerari secundum se impossibile est,
quasi contradictionem implicans. Cognoscere autem aliquid per
numerationem suarum partium est intellectus successive cognoscentis
partem post partem, non autem intellectus simul diversas partes
comprehendentis. Cum igitur intellectus absque successione cognoscat
omnia simul, non magis impeditur cognoscere infinita quam finita.
12. Amplius. Omnis quantitas in quadam multiplicatione partium
consistit: et propter hoc numerus est prima quantitatum. Ubi ergo
pluralitas nullam differentiam operatur, ibi nec aliquid quod
quantitatem consequitur aliquam differentiam facit. In cognitione
autem Dei plura hoc modo cognoscuntur ut unum: cum non per diversas
species, sed per unam speciem, quae est Dei essentia, cognoscantur.
Unde et simul multa cognoscuntur a Deo. Et ita in Dei cognitione
nullam differentiam pluralitas facit. Ergo nec infinitum, quod
quantitatem consequitur. Nihil ergo differt ad intellectum divinum
infinitorum et finitorum cognitio. Et sic, cum cognoscat finita,
nihil prohibet eum cognoscere etiam infinita.
13. Huic autem consonat quod in Psalmo dicitur: et sapientiae eius
non est numerus.
14. Patet autem ex praedictis quare intellectus noster infinitum non
cognoscit, sicut intellectus divinus. Differt enim intellectus noster
ab intellectu divino quantum ad quatuor, quae hanc differentiam
faciunt. Primum est, quod intellectus noster simpliciter finitus
est: divinus autem infinitus. Secundum est, quia intellectus noster
diversa per diversas species cognoscit. Unde non potest in infinita
secundum unam cognitionem, sicut intellectus divinus. Tertium est ex
hoc proveniens, quod intellectus noster, quia per diversas species
diversa cognoscit, non potest simul multa cognoscere; et ita infinita
cognoscere non posset nisi successive ea numerando. Quod non est in
intellectu divino, qui simul multa intuetur, quasi per unam speciem
visa. Quartum est, quia intellectus divinus est eorum quae sunt et
quae non sunt, ut ostensum est.
15. Patet etiam quomodo verbum philosophi, qui dicit quod
infinitum, secundum quod infinitum, est ignotum, praesenti sententiae
non obviat. Quia, cum infiniti ratio quantitati competat, ut ipse
dicit, infinitum ut infinitum cognosceretur si per mensurationem suarum
partium notum esset: haec est enim propria cognitio quantitatis. Sic
autem Deus non cognoscit. Unde, ut ita dicatur, non cognoscit
infinitum secundum quod est infinitum, sed secundum quod ad suam
scientiam se habet ac si esset finitum, ut ostensum est.
16. Sciendum tamen quod Deus infinita non cognoscit scientia
visionis, ut verbis aliorum utamur, quia infinita nec sunt actu, nec
fuerunt nec erunt; cum generatio ex neutra parte sit infinita,
secundum fidem Catholicam. Scit tamen infinita scientia simplicis
intelligentiae. Scit enim Deus infinita quae nec sunt nec erunt nec
fuerunt, quae tamen sunt in potentia creaturae. Et scit etiam
infinita quae sunt in sua potentia quae nec sunt nec erunt nec fuerunt.
17. Unde, quantum ad quaestionem de cognitione singularium
pertinet, responderi posset per interemptionem maioris: non enim
singularia sunt infinita. Si tamen essent, nihil minus Deus ea
cognosceret.
|
|