|
1. Hoc autem habito, ostendendum est quod Deus cognoscit vilia; et
quod hoc nobilitati eius scientiae non repugnat.
2. Quando enim aliqua virtus activa est fortior, tanto in remotiora
suam actionem extendit: ut etiam in sensibilium actionibus apparet.
Vis autem divini intellectus in cognoscendo res similatur virtuti
activae: intellectus enim divinus non recipiendo a rebus cognoscit,
sed magis per hoc quod eis influit. Cum igitur sit infinitae virtutis
in intelligendo, ut ex praedictis patet, oportet quod eius cognitio
usque ad remotissima extendatur. Sed gradus nobilitatis et vilitatis
in omnibus entibus attenditur secundum propinquitatem et distantiam a
Deo, qui est in fine nobilitatis. Ergo quantumcumque vilissima in
entibus Deus, propter maximam virtutem sui intellectus, cognoscit.
3. Praeterea. Omne quod est, in eo quod est vel quale quid est,
actu est, et similitudo primi actus est, et ex hoc nobilitatem habet.
Quod etiam potentia est, ex ordine ad actum, nobilitatis est
particeps: sic enim esse dicitur. Relinquitur igitur quod
unumquodque, in se consideratum, nobile est: sed vile dicitur
respectu nobilioris. A Deo autem distant nobilissimae aliarum rerum
non minus quam ultimae rerum creatarum distent a supremis. Si igitur
haec distantia impediret divinam cognitionem, multo magis impediret
illa. Et sic sequeretur quod nihil Deus cognosceret aliud a se.
Quod supra improbatum est. Si igitur aliquid aliud a se cognoscit,
quantumcumque nobilissimum, pari ratione cognoscit quodlibet,
quantumcumque dicatur vilissimum.
4. Amplius. Bonum ordinis universi nobilius est qualibet parte
universi: cum partes singulae ordinentur ad bonum ordinis qui est in
toto sicut ad finem, ut per philosophum patet, in XI metaphysicae.
Si igitur Deus cognoscit aliquam aliam naturam nobilem, maxime
cognoscet ordinem universi. Hic autem cognosci non potest nisi
cognoscantur et nobiliora et viliora, in quorum distantiis et
habitudinibus ordo universi consistit. Relinquitur igitur quod Deus
cognoscit non solum nobilia, sed etiam ea quae vilia reputantur.
5. Adhuc. Vilitas cognitorum in cognoscentem non redundat per se:
hoc est enim de ratione cognitionis, ut cognoscens contineat species
cogniti secundum modum suum. Per accidens autem potest redundare in
cognoscentem vilitas cognitorum: vel eo quod, dum vilia considerat, a
nobilioribus abstrahitur cogitandis: vel eo quod ex consideratione
vilium in aliquas indebitas affectiones inclinatur. Quod quidem in
Deo esse non potest, ut ex dictis patet. Non igitur derogat divinae
nobilitati vilium rerum cognitio, sed magis pertinet ad divinam
perfectionem, secundum quod omnia in seipso praehabet, ut supra
ostensum est.
6. Adhuc. Virtus aliqua non iudicatur parva quae in parva potest,
sed quae ad parva determinatur: nam virtus quae in magna potest, etiam
potest in parva. Cognitio ergo quae simul potest in nobilia et vilia,
non est iudicanda vilis, sed illa quae in vilia tantum potest, sicut
in nobis accidit: nam alia consideratione consideramus divina et
humana, et alia scientia est utriusque; unde, comparatione
nobilioris, inferior vilior reputatur. In Deo autem non est sic:
nam eadem scientia et consideratione seipsum et omnia alia considerat.
Non igitur eius scientiae aliqua vilitas ascribitur ex hoc quod
quaecumque vilia cognoscit.
7. Huic autem consonat quod dicitur Sap. 7 de divina sapientia,
quod attingit ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum
incurrit in illam.
8. Patet autem ex praedictis quod ratio quae in oppositum
obiiciebatur, ostensae veritati non repugnat. Nobilitas enim
scientiae attenditur secundum ea ad quae principaliter scientia
ordinatur, et non ad omnia quaecumque in scientia cadunt: sub
nobilissima enim scientiarum, apud nos, cadunt non solum suprema in
entibus, sed etiam infima; nam philosophia prima considerationem suam
extendit a primo ente usque ad ens in potentia, quod est ultimum in
entibus. Sic autem sub divina scientia comprehenduntur infima entium
quasi cum principali cognitio simul nota: divina enim essentia est
principale a Deo cognitum, in quo omnia cognoscuntur, ut supra
ostensum est.
9. Patet etiam quod haec veritas non repugnat dictis philosophi in
XI metaphysicae. Nam ibi intendit ostendere quod divinus intellectus
non cognoscit aliud a se quod sit sui intellectus perfectio quasi
principale cognitum. Et secundum hunc modum dicit quod vilia melius
ignorantur quam cognoscuntur: quando scilicet est alia cognitio vilium
et nobilium, et vilium consideratio considerationem nobilium impedit.
|
|