|
1. Nunc restat ostendere quod Deus cognoscat etiam mala.
2. Bono enim cognito, malum oppositum cognoscitur. Sed Deus
cognoscit omnia particularia bona, quibus mala opponuntur. Cognoscit
igitur Deus mala.
3. Praeterea. Contrariorum rationes in anima non sunt contrariae:
alias non simul essent in anima, nec simul cognoscerentur. Ratio ergo
qua cognoscitur malum, non repugnat bono, sed magis ad rationem boni
pertinet. Si igitur in Deo, propter suam absolutam perfectionem,
inveniuntur omnes rationes bonitatis, ut supra probatum est,
relinquitur quod in ipso sit ratio qua malum cognoscitur. Et sic est
etiam malorum cognoscitivus.
4. Item. Verum est bonum intellectus: ex hoc enim aliquis
intellectus dicitur bonus quod verum cognoscit. Verum autem non solum
est bonum esse bonum, sed etiam malum esse malum: sicut enim verum est
esse quod est, ita verum est non esse quod non est. Bonum igitur
intellectus etiam in cognitione mali consistit. Sed, cum divinus
intellectus sit perfectus in bonitate, non potest sibi deesse aliqua
intellectualium perfectionum. Adest igitur sibi malorum cognitio.
5. Amplius. Deus cognoscit rerum distinctionem, ut supra ostensum
est. Sed in ratione distinctionis est negatio: distincta enim sunt
quorum unum non est aliud. Unde et prima, quae seipsis
distinguuntur, mutuo sui negationem includunt: ratione cuius negativae
propositiones in eis sunt immediatae, ut, nulla quantitas est
substantia. Cognoscit igitur Deus negationem. Privatio autem
negatio quaedam est in subiecto determinato, ut in IV Metaphys.
ostenditur. Cognoscit igitur privationem. Et per consequens malum,
quod nihil est aliud quam privatio debitae perfectionis.
6. Praeterea. Si Deus cognoscit omnes species rerum, ut supra
probatum est, et etiam a quibusdam philosophis conceditur et probatur,
oportet quod cognoscat contraria: tum quia quorundam generum species
sunt contrariae; tum quia differentiae generum sunt contrariae, ut
patet in X metaphysicae. Sed in contrariis includitur oppositio
formae et privationis, ut ibidem habetur. Ergo oportet quod Deus
cognoscat privationem. Et per consequens malum.
7. Adhuc. Deus cognoscit non solum formam, sed etiam materiam, ut
supra ostensum est. Materia autem, cum sit ens in potentia, cognosci
perfecte non potest nisi cognoscatur ad quae eius potentia se extendat:
sicut et in omnibus aliis potentiis accidit. Extendit autem se
potentia materiae et ad formam et privationem: quod enim potest esse,
potest etiam non esse. Ergo Deus cognoscit privationem. Et sic
cognoscit per consequens malum.
8. Item. Si Deus cognoscit aliquid aliud a se, maxime cognoscet
quod est optimum. Hoc autem est ordo universi, ad quem sicut ad finem
omnia particularia bona ordinantur. In ordine autem universi sunt
quaedam quae sunt ad removendum nocumenta quae possent ex quibusdam
aliis provenire: ut patet in his quae dantur animalibus ad
defensionem. Ergo huiusmodi nocumenta Deus cognoscit. Cognoscit
igitur mala.
9. Praeterea. In nobis malorum cognitio nunquam vituperatur
secundum id quod per se scientiae est, idest secundum iudicium quod
habetur de malis: sed per accidens, secundum quod per malorum
considerationem interdum aliquis ad mala inclinatur. Hoc autem non est
in Deo: quia immutabilis est, ut supra ostensum est. Nihil igitur
prohibet quin Deus mala cognoscat.
10. Huic autem consonat quod dicitur Sap. 8, quod Dei
sapientiam non vincit malitia. Prov. 15-11 dicitur: Infernus
et perditio coram domino. Et in Psalmo: delicta mea a te non sunt
abscondita. Et Iob 11-11 dicitur: ipse novit hominum
vanitatem: et videns iniquitatem, nonne considerat?
11. Sciendum autem quod circa cognitionem mali et privationis aliter
se habet intellectus divinus, atque aliter intellectus noster. Nam
cum intellectus noster singulas res per singulas species proprias
cognoscat et diversas, id quod est in actu cognoscit per speciem
intelligibilem, per quam fit intellectus in actu. Unde et potentiam
cognoscere potest, inquantum in potentia ad talem speciem quandoque se
habet: ut sicut actum cognoscit per actum, ita etiam potentiam per
potentiam cognoscat. Et quia potentia est de ratione privationis, nam
privatio est negatio, cuius subiectum est ens in potentia; sequitur
quod intellectui nostro competat aliquo modo cognoscere privationem,
inquantum est natus esse in potentia. Licet etiam dici possit quod ex
ipsa cognitione actus sequitur cognitio potentiae et privationis.
12. Intellectus autem divinus, qui nullo modo est in potentia, non
cognoscit modo praedicto privationem nec aliquid aliud. Nam si
cognosceret aliquid per speciem quae non est ipse, sequeretur de
necessitate quod proportio eius ad illam speciem esset sicut proportio
potentiae ad actum. Unde oportet quod ipse intelligat solum per
speciem quae est sua essentia. Et per consequens quod intelligat se
tantum sicut primum intellectum. Intelligendo tamen se, cognoscit
alia, sicut supra ostensum est. Non solum autem actus, sed potentias
et privationes.
13. Et hic est sensus verborum quae philosophus ponit in III de
anima, dicens: aut quomodo malum cognoscit, aut nigrum? Contraria
enim quodammodo cognoscit. Oportet autem potentia esse cognoscens, et
esse in ipso. Si vero alicui non inest contrarium - scilicet in
potentia -, seipsum cognoscit, et actu est, et separabile. Nec
oportet sequi expositionem Averrois, qui vult quod ex hoc sequatur
quod intellectus qui est tantum in actu, nullo modo cognoscat
privationem. Sed sensus est quod non cognoscat privationem per hoc
quod est in potentia ad aliquid aliud, sed per hoc quod cognoscit
seipsum et est semper in actu.
14. Rursus sciendum quod, si Deus hoc modo seipsum cognosceret
quod, cognoscendo se, non cognosceret alia entia, quae sunt
particularia bona, nullo modo cognosceret privationem aut malum. Quia
bono quod est ipse non est aliqua privatio opposita: cum privatio et
suum oppositum sint nata esse circa idem, et sic ei quod est actus
purus nulla privatio opponitur. Et per consequens nec malum. Unde,
posito quod Deus se solum cognoscat, cognoscendo bono quod est ipse
non cognoscet malum. Sed quia, cognoscendo se, cognoscit entia in
quibus natae sunt esse privationes, necesse est ut cognoscat
privationes oppositas, et mala opposita particularibus bonis.
15. Sciendum etiam quod, sicut Deus absque discursu intellectus
cognoscendo se cognoscit alia, ut supra ostensum est; ita etiam non
oportet quod eius cognitio sit discursiva si per bona cognoscit mala.
Nam bonum est quasi ratio cognitionis mali. Unde cognoscuntur mala
per bona sicut res per suas definitiones: non sicut conclusiones per
principia.
16. Nec etiam ad imperfectionem cognitionis divinae cedit si mala
per privationem bonorum cognoscat. Quia malum non dicit esse nisi
inquantum est privatio boni. Unde secundum hunc solum modum est
cognoscibile: nam unumquodque, quantum habet de esse, tantum habet de
cognoscibilitate.
|
|