|
1. Expeditis his quae ad divini intellectus cognitionem pertinent,
nunc restat considerare de Dei voluntate.
2. Ex hoc enim quod Deus est intelligens, sequitur quod sit
volens. Cum enim bonum intellectum sit obiectum proprium voluntatis,
oportet quod bonum intellectum, inquantum huiusmodi, sit volitum.
Intellectum autem dicitur ad intelligentem. Necesse est igitur quod
intelligens bonum, inquantum huiusmodi, sit volens. Deus autem
intelligit bonum: cum enim sit perfecte intelligens, ut ex supra
dictis patet, intelligit ens simul cum ratione boni. Est igitur
volens.
3. Adhuc. Cuicumque inest aliqua forma, habet per illam formam
habitudinem ad ea quae sunt in rerum natura: sicut lignum album per
suam albedinem est aliquibus simile et quibusdam dissimile. In
intelligente autem et sentiente est forma rei intellectae et sensatae:
cum omnis cognitio sit per aliquam similitudinem. Oportet igitur esse
habitudinem intelligentis et sentientis ad ea quae sunt intellecta et
sensata secundum quod sunt in rerum natura. Non autem hoc est per hoc
quod intelligunt et sentiunt: nam per hoc magis attenditur habitudo
rerum ad intelligentem et sentientem; quia intelligere et sentire est
secundum quod res sunt in intellectu et sensu, secundum modum
utriusque. Habet autem habitudinem sentiens et intelligens ad rem quae
est extra animam per voluntatem et appetitum. Unde omnia sentientia et
intelligentia appetunt et volunt: voluntas tamen proprie in intellectu
est. Cum igitur Deus sit intelligens, oportet quod sit volens.
4. Amplius. Illud quod consequitur omne ens, convenit enti
inquantum est ens. Quod autem est huiusmodi, oportet quod in eo
maxime inveniatur quod est primum ens. Cuilibet autem enti competit
appetere suam perfectionem et conservationem sui esse: unicuique tamen
secundum suum modum, intellectualibus quidem per voluntatem,
animalibus per sensibilem appetitum, carentibus vero sensu per
appetitum naturalem. Aliter tamen quae habent, et quae non habent:
nam ea quae non habent, appetitiva virtute sui generis desiderio
tendunt ad acquirendum quod ei deest; quae autem habent, quietantur in
ipso. Hoc igitur primo enti, quod Deus est, deesse non potest.
Cum igitur ipse sit intelligens, inest sibi voluntas, qua placet sibi
suum esse et sua bonitas.
5. Item. Intelligere, quanto perfectius est, tanto delectabilius
est intelligenti. Sed Deus intelligit, et suum intelligere est
perfectissimum, ut supra ostensum est. Ergo intelligere est ei
delectabilissimum. Delectatio autem intelligibilis est per
voluntatem: sicut delectatio sensibilis est per concupiscentiae
appetitum. Est igitur in Deo voluntas.
6. Praeterea. Forma per intellectum considerata non movet nec
aliquid causat nisi mediante voluntate, cuius obiectum est finis et
bonum, a quo movetur aliquis ad agendum. Unde intellectus
speculativus non movet; neque imaginatio pura absque aestimatione.
Sed forma intellectus divini est causa motus et esse in aliis: agit
enim res per intellectum, ut infra ostendetur. Oportet igitur quod
ipse sit volens.
7. Item. In virtutibus motivis, in habentibus intellectum, prima
invenitur voluntas: nam voluntas omnem potentiam applicat ad suum
actum; intelligimus enim quia volumus, et imaginamur quia volumus, et
sic de aliis. Et hoc habet quia obiectum eius est finis:- quamvis
intellectus, non secundum modum causae efficientis et moventis, sed
secundum modum causae finalis, moveat voluntatem, proponendo sibi suum
obiectum, quod est finis. Primo igitur moventi convenit maxime habere
voluntatem.
8. Praeterea. Liberum est quod sui causa est: et sic liberum habet
rationem eius quod est per se. Voluntas autem primo habet libertatem
in agendo: inquantum enim voluntarie agit quis, dicitur libere agere
quamcumque actionem. Primo igitur agenti maxime competit per
voluntatem agere, cui maxime convenit per se agere.
9. Amplius. Finis et agens ad finem semper unius ordinis
inveniuntur in rebus: unde et finis proximus, qui est proportionatus
agenti, incidit in idem specie cum agente, tam in naturalibus quam in
artificialibus; nam forma artis per quam artifex agit, est species
formae quae est in materia, quae est finis artificis; et forma ignis
generantis qua agit, est eiusdem speciei cum forma ignis geniti, quae
est finis generationis. Deo autem nihil coordinatur quasi eiusdem
ordinis nisi ipse: alias essent plura prima, cuius contrarium supra
ostensum est. Ipse est igitur primum agens propter finem qui est
ipsemet. Ipse igitur non solum est finis appetibilis, sed appetens,
ut ita dicam, se finem, et appetitu intellectuali, cum sit
intelligens: qui est voluntas. Est igitur in Deo voluntas.
10. Hanc autem Dei voluntatem Scripturae sacrae testimonia
confitentur. Dicitur enim in Psalmo: omnia quaecumque voluit,
dominus fecit. Et Rom. 9-19: voluntati eius quis resistit?
|
|