|
1. Ex hoc autem apparet quod sua voluntas non est aliud quam sua
essentia.
2. Deo enim convenit esse volentem inquantum est intelligens, ut
ostensum est. Est autem intelligens per essentiam suam, ut supra
probatum est. Ergo et volens. Est igitur voluntas Dei ipsa eius
essentia.
3. Adhuc. Sicut intelligere est perfectio intelligentis, ita et
velle volentis: utrumque enim est actio in agente manens, non autem
transiens in aliquid passum, sicut calefactio. Sed intelligere Dei
est eius esse, ut supra probatum est: eo quod, cum esse divinum
secundum se sit perfectissimum, nullam supervenientem perfectionem
admittit, ut supra ostensum est. Est igitur et divinum velle esse
ipsius. Ergo et voluntas Dei est eius essentia.
4. Amplius. Cum omne agens agat inquantum actu est, oportet quod
Deus, qui est actus purus, per suam essentiam agat. Velle autem est
quaedam Dei operatio. Oportet igitur quod Deus per essentiam suam
sit volens. Sua igitur voluntas est sua essentia.
5. Item. Si voluntas esset aliquid additum divinae substantiae,
cum divina substantia sit quid completum in esse, sequeretur quod
voluntas adveniret ei quasi accidens subiecto; sequeretur quod divina
substantia compararetur ad ipsam quasi potentia ad actum; et quod esset
compositio in Deo. Quae omnia supra improbata sunt. Non est igitur
possibile quod divina voluntas sit aliquid additum divinae essentiae.
|
|