|
1. Ex hoc autem ulterius apparet quod principale divinae voluntatis
volitum est eius essentia.
2. Bonum enim intellectum est obiectum voluntatis, ut dictum est.
Id autem quod a Deo principaliter intelligitur est divina essentia,
ut supra probatum est. Divina igitur essentia est id de quo
principaliter est divina voluntas.
3. Item. Appetibile comparatur ad appetitum sicut movens ad motum,
ut supra dictum est. Et similiter se habet volitum ad voluntatem: cum
voluntas sit de genere appetitivarum potentiarum. Si igitur voluntatis
divinae sit aliud principale volitum quam ipsa Dei essentia, sequetur
quod aliquid aliud sit superius divina voluntate, quod ipsam movet.
Cuius contrarium ex praedictis patet.
4. Praeterea. Principale volitum est unicuique volenti causa
volendi: cum enim dicimus, volo ambulare ut saner, causam nos reddere
arbitramur; et si quaeratur, quare vis sanari, procedetur in
assignatione causarum quousque perveniatur ad finem ultimum, qui est
principale volitum, quod est causa volendi per seipsum. Si igitur
Deus aliquid aliud principaliter velit quam seipsum, sequetur quod
aliquid aliud sit ei causa volendi. Sed suum velle est suum esse, ut
ostensum est. Ergo aliquid aliud erit ei causa essendi. Quod est
contra rationem primi entis.
5. Adhuc. Unicuique volenti principale volitum est suus ultimus
finis: nam finis est per se volitus, et per quem alia fiunt volita.
Ultimus autem finis est ipse Deus: quia ipse est summum bonum, ut
ostensum est. Ipse igitur est principale volitum suae voluntatis.
6. Amplius. Unaquaeque virtus ad suum obiectum principale secundum
aequalitatem proportionatur: nam virtus rei secundum obiecta
mensuratur, ut patet per philosophum, in I caeli et mundi. Voluntas
igitur ex aequo proportionatur suo principali obiecto: et similiter
intellectus, et etiam sensus. Divinae autem voluntati nihil ex aequo
proportionatur nisi eius essentia. Ergo principale obiectum divinae
voluntatis est essentia divina.
7. Cum autem essentia divina sit Dei intelligere et omnia alia quae
in ipso esse dicuntur, manifestum est ulterius quod eodem modo
principaliter vult se intelligere, se velle, se esse unum, et
quicquid aliud est huiusmodi.
|
|