|
1. Hinc autem ostendi potest quod, volendo se, vult etiam alia.
2. Cuius enim est velle finem principaliter, eius est velle ea quae
sunt ad finem ratione finis. Est autem ipse Deus ultimus rerum
finis, ut ex praedictis aliquatenus patet. Ex hoc igitur quod vult se
esse, etiam alia vult, quae in ipsum sicut in finem ordinantur.
3. Item. Unusquisque eius quod est propter ipsum ab ipso volitum et
amatum, perfectionem desiderat: quae enim propter se amamus, volumus
esse optima, et semper meliorari et multiplicari, quantum possibile
est. Ipse autem Deus essentiam suam propter seipsam vult et amat.
Non autem secundum se augmentabilis et multiplicabilis est, ut ex
supra dictis est manifestum: sed solum multiplicabilis est secundum
suam similitudinem, quae a multis participatur. Vult igitur Deus
rerum multitudinem ex hoc quod suam essentiam et perfectionem vult et
amat.
4. Amplius. Quicumque amat aliquid secundum se et propter ipsum,
amat per consequens omnia in quibus illud invenitur: ut qui amat
dulcedinem propter ipsam, oportet quod omnia dulcia amet. Sed Deus
suum esse secundum se et propter ipsum vult et amat, ut supra ostensum
est. Omne autem aliud esse est quaedam sui esse secundum similitudinem
participatio, ut ex praedictis aliquatenus patet. Relinquitur igitur
quod Deus, ex hoc ipso quod vult et amat se, vult et amat alia.
5. Adhuc. Deus, volendo se, vult omnia quae in ipso sunt. Omnia
autem quodammodo praeexistunt in ipso per proprias rationes, ut supra
ostensum est. Deus igitur, volendo se, etiam alia vult.
6. Item. Quanto aliquid est perfectioris virtutis, tanto sua
causalitas ad plura se extendit et in magis remotum, ut supra dictum
est. Causalitas autem finis in hoc consistit quod propter ipsum alia
desiderantur. Quanto igitur finis est perfectior et magis volitus,
tanto voluntas volentis finem ad plura extenditur ratione finis illius.
Divina autem essentia est perfectissima in ratione bonitatis et finis.
Igitur diffundet suam causalitatem maxime ad multa, ut propter ipsam
multa sint volita; et praecipue a Deo, qui eam secundum totam suam
virtutem perfecte vult.
7. Praeterea. Voluntas consequitur intellectum. Sed Deus
intellectu suo intelligit se principaliter et in se intelligit alia.
Igitur similiter principaliter vult se, et, volendo se, vult omnia
alia.
8. Hoc autem auctoritate sacrae Scripturae confirmatur. Dicitur
enim Sap. 11-25: diligis enim omnia quae sunt, et nihil eorum
odisti quae fecisti.
|
|