|
1. Hoc autem habito, sequitur quod Deus uno actu voluntatis se et
alia velit.
2. Omnis enim virtus una operatione, vel uno actu, fertur in
obiectum et in rationem formalem obiecti: sicut eadem visione videmus
lumen et colorem, qui fit visibilis actu per lumen. Cum autem aliquid
volumus propter finem tantum, illud quod propter finem desideratur
accipit rationem voliti ex fine: et sic finis comparatur ad ipsum sicut
ratio formalis ad obiectum, ut lumen ad colorem. Cum igitur Deus
omnia alia velit propter se sicut propter finem, ut ostensum est, uno
actu voluntatis vult se et alia.
3. Amplius. Quod perfecte cognoscitur et desideratur, secundum
totam suam virtutem cognoscitur et desideratur. Finis autem virtus est
non solum secundum quod in se desideratur, sed etiam secundum quod alia
fiunt appetibilia propter ipsum. Qui igitur perfecte desiderat finem,
utroque modo ipsum desiderat. Sed non est ponere aliquem actum Dei
volentis quo velit se et non velit se perfecte: cum in eo nihil sit
imperfectum. Quolibet igitur actu quo Deus vult se, vult se absolute
et alia propter se. Alia vero a se non vult nisi inquantum vult se,
ut probatum est. Relinquitur igitur quod se et alia non alio et alio
actu voluntatis vult, sed uno et eodem.
4. Adhuc. Sicut ex supra dictis patet, in actu cognitivae virtutis
discursus attenditur secundum quod semotim cognoscimus principia, et ex
eis in conclusiones venimus: si enim in ipsis principiis intueremur
conclusiones ipsa principia cognoscendo, non esset discursus, sicut
nec quando aliquid videmus in speculo. Sicut autem principia se habent
ad conclusiones in speculativis, ita fines ad ea quae sunt ad finem in
operativis et appetitivis: nam sicut conclusiones cognoscimus per
principia, ita ex fine procedit appetitus et operatio eorum quae sunt
ad finem. Si igitur aliquis semotim velit finem et ea quae sunt ad
finem, erit quidam discursus in eius voluntate. Hunc autem in Deo
esse est impossibile: cum sit extra omnem motum. Relinquitur igitur
quod simul, et eodem actu voluntatis, Deus vult se et alia.
5. Item. Cum Deus semper velit se, si alio actu vult se et alio
alia, sequetur quod est impossibile: nam unius simplicis potentiae non
sunt simul duae operationes.
6. Praeterea. In omni actu voluntatis volitum comparatur ad
volentem ut movens ad motum. Si igitur sit aliqua actio voluntatis
divinae qua vult alia a se, diversa a voluntate qua vult se, in illo
erit aliquid aliud movens divinam voluntatem. Quod est impossibile.
7. Amplius. Velle Dei est suum esse, ut probatum est. Sed in
Deo non est nisi unum esse. Ergo non est ibi nisi unum velle.
8. Item. Velle competit Deo secundum quod est intelligens. Sicut
igitur uno actu intelligit se et alia, inquantum essentia sua est
exemplar omnium; ita uno actu vult se et alia, inquantum sua bonitas
est ratio omnis bonitatis.
|
|