|
1. Ex hoc autem sequitur quod volitorum multitudo non repugnat
unitati et simplicitati divinae substantiae.
2. Nam actus secundum obiecta distinguuntur. Si igitur volita plura
quae Deus vult inducerent in ipso aliquam multitudinem, sequeretur
quod non esset in eo una tantum operatio voluntatis. Quod est contra
praeostensa.
3. Item. Ostensum est quod Deus alia vult inquantum vult bonitatem
suam. Hoc igitur modo comparantur aliqua ad voluntatem quo
comprehenduntur a bonitate eius. Sed omnia in bonitate eius unum
sunt: sunt enim alia in ipso secundum modum eius, scilicet materialia
immaterialiter et multa unite, ut ex supra dictis patet. Relinquitur
igitur quod multitudo volitorum non multiplicat divinam substantiam.
4. Praeterea. Divinus intellectus et voluntas sunt aequalis
simplicitatis: quia utrumque est divina substantia, ut probatum est.
Multitudo autem intellectorum non inducit multitudinem in essentia
divina, neque compositionem in intellectu eius. Ergo neque multitudo
volitorum inducit aut diversitatem in essentia divina, aut
compositionem in eius voluntate.
5. Amplius. Hoc inter cognitionem et appetitum interest, quod
cognitio fit secundum quod cognitum est aliquo modo in cognoscente;
appetitus autem non, sed e converso secundum quod appetitus refertur ad
rem appetibilem, quam appetens quaerit vel in qua quiescit. Et
propter hoc bonum et malum, quae respiciunt appetitum, sunt in rebus;
verum autem et falsum, quae respiciunt cognitionem, sunt in mente; ut
philosophus dicit, in VI metaphysicae. Quod autem aliquid ad multa
se habeat, non repugnat simplicitati eius: cum et unitas sit multorum
numerorum principium. Multitudo ergo volitorum a Deo non repugnat
eius simplicitati.
|
|