|
1. Ex quo etiam apparet quod non oportet nos dicere, ad conservandam
simplicitatem divinam, quod velit alia bona in quadam universalitate,
inquantum vult se esse principium bonorum quae possunt ab ipso fluere,
non autem velit ea in particulari.
2. Nam velle est secundum comparationem volentis ad rem volitam.
Non autem prohibet divina simplicitas quin possit comparari ad multa
etiam particularia: dicitur enim Deus optimum vel primum etiam
respectu singularium. Ergo sua simplicitas non prohibet quin etiam in
speciali vel particulari alia a se velit.
3. Item. Voluntas Dei ad alia comparatur inquantum bonitatem
participant ex ordine ad bonitatem divinam, quae est ratio volendi
Deo. Sed non solum universitas bonorum, sed et singulum eorum a
bonitate divina bonitatem sortitur, sicut et esse. Voluntas igitur
Dei ad singula bonorum se extendit.
4. Amplius. Secundum philosophum, in XI Metaph., duplex bonum
ordinis invenitur in universo: unum quidem secundum quod totum
universum ordinatur ad id quod est extra universum, sicut exercitus
ordinatur ad ducem; aliud secundum quod partes universi ordinantur ad
invicem, sicut et partes exercitus. Secundus autem ordo est propter
primum. Deus autem, ex hoc quod vult se ut finis est, vult alia quae
ordinantur in ipsum ut in finem, sicut probatum est. Vult igitur
bonum ordinis totius universi in ipsum, et bonum ordinis universi
secundum partes suas ad invicem. Bonum autem ordinis consurgit ex
singulis bonis. Vult igitur etiam singula bona.
5. Praeterea. Si Deus non vult singula bona ex quibus constat
universum, sequitur quod in universo sit casu ordinis bonum: non est
enim possibile quod aliqua pars universi omnia particularia bona
componat in ordinem universi, sed sola universalis causa totius
universi, quae Deus est, qui per suam voluntatem agit, ut infra
ostendetur. Quod autem ordo universi sit casualis, est impossibile:
quia sequeretur quod multo magis alia posteriora essent casu.
Relinquitur igitur quod Deus etiam singula bonorum vult.
6. Adhuc. Bonum intellectum, inquantum huiusmodi, est volitum.
Sed Deus intelligit etiam particularia bona, ut supra probatum est.
Vult igitur etiam particularia bona.
7. Hoc autem auctoritate Scripturae confirmatur, quae, Genesis
1, ad singula opera complacentiam divinae voluntatis ostendit,
dicens: vidit Deus lucem quod esset bona, et similiter de aliis
operibus, et postea de omnibus simul: vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona.
|
|