|
1. Si autem velle est per comparatione volentis ad volitum, forte
alicui potest videri quod Deus non velit nisi ea quae sunt: nam
relativa oportet simul esse, et, uno interempto, interimitur
alterum, ut philosophus docet. Si igitur velle est per comparationem
volentis ad volitum, nullus potest velle nisi ea quae sunt.
2. Praeterea. Voluntas dicitur ad volita, sicut et causa et
creator. Non autem potest dici etiam Deus creator, vel dominus, vel
pater, nisi eorum quae sunt. Ergo nec potest dici velle nisi ea quae
sunt.
3. Ex hoc autem posset ulterius concludi, si divinum velle est
invariabile, sicut et suum esse, et non vult nisi ea quae actu sunt,
quod nihil velit quod non semper sit.
4. Dicunt autem ad haec quidam quod ea quae non sunt in seipsis,
sunt in Deo et in eius intellectu. Unde nihil prohibet etiam ea quae
non sunt in seipsis, Deum velle secundum quod in eo sunt.
5. Hoc autem non videtur sufficienter dictum. Nam secundum hoc
dicitur quilibet volens aliquid velle, quod voluntas sua refertur ad
volitum. Si igitur divina voluntas non refertur ad volitum quod non
est nisi secundum quod est in ipso vel in eius intellectu, sequetur
quod Deus non velit illud aliter nisi quia vult illud esse in se vel in
eius intellectu. Hoc autem non intendunt loquentes sed quod Deus
huiusmodi quae nondum sunt velit esse etiam in seipsis.
6. Rursum, si voluntas comparatur ad rem volitam per suum obiectum,
quod est bonum intellectum; intellectus autem non solum intelligit
bonum esse in se, sed etiam in propria natura: et voluntas
comparabitur ad volitum non solum secundum quod est in cognoscente, sed
etiam secundum quod est in seipso.
7. Dicamus igitur quod, cum bonum apprehensum moveat voluntatem,
oportet quod ipsum velle sequatur conditionem apprehensionis: sicut et
motus aliorum mobilium sequuntur conditiones moventis quod est causa
motus. Relatio autem apprehendentis ad apprehensum est consequens ad
apprehensionem ipsam: per hoc enim refertur apprehendens ad apprehensum
quod apprehendit ipsum. Non autem solum apprehendens apprehendit rem
secundum quod est in ipso, sed secundum quod est in propria natura:
quia non solum cognoscimus rem intelligi a nobis, quod est eam esse in
intellectu, sed eam esse vel fuisse vel futuram esse in propria
natura. Licet igitur tunc res illa non sit nisi in cognoscente,
relatio tamen consequens apprehensionem est ad eam non prout est in
cognoscente, sed prout est secundum propriam naturam, quam apprehendit
apprehendens.
8. Voluntatis igitur divinae relatio est ad rem non existentem
secundum quod est in propria natura secundum aliquod tempus, et non
solum secundum quod est in Deo cognoscente. Vult igitur Deus rem
quae non est nunc, esse secundum aliquod tempus: et non solum vult
secundum quod ipse eam intelligit.
9. Nec est simile de relatione volentis ad volitum, et creantis ad
creatum, et facientis ad factum, aut domini ad subiectam creaturam.
Nam velle est actio in volente manens: unde non cogit intelligi
aliquid extra existens. Sed facere et creare et gubernare significant
actionem terminatam ad exteriorem effectum, sine cuius existentia
huiusmodi actio non potest intelligi.
|
|