|
1. Ex his autem quae supra ostensa sunt, sequitur quod Deus de
necessitate velit suum esse et suam bonitatem, nec possit contrarium
velle.
2. Ostensum est enim supra quod Deus vult suum esse et suam
bonitatem ut principale obiectum, quod est sibi ratio volendi alia.
In omni igitur volito vult suum esse et suam bonitatem: sicut visus in
omni colore videt lumen. Impossibile est autem Deum non velle aliquid
actu: esset enim volens in potentia tantum; quod est impossibile, cum
suum velle sit suum esse. Necesse est igitur quod velit suum esse et
suam bonitatem.
3. Item. Quilibet volens de necessitate vult suum ultimum finem:
sicut homo de necessitate vult suam beatitudinem, nec potest velle
miseriam. Sed Deus vult se esse sicut ultimum finem, ut ex
praedictis patet. Necessario igitur vult se esse, nec potest velle se
non esse.
4. Amplius. In appetitivis et in operativis finis hoc modo se habet
sicut principium indemonstrabile in speculativis: sicut enim ex
principiis concluduntur in speculativis conclusiones, ita in activis et
appetitivis ratio omnium agendorum et appetendorum ex fine sumitur.
Sed in speculativis intellectus de necessitate assentit primis
principiis indemonstrabilibus, quorum contrariis nullo modo potest
assentire. Ergo voluntas necessario inhaeret fini ultimo, ut non
possit contrarium velle. Et sic, si divinae voluntati non est alius
finis quam ipse, de necessitate vult se esse.
5. Adhuc. Omnia, inquantum sunt, assimilantur Deo, qui est
primo et maxime ens. Omnia autem, inquantum sunt, suo modo
naturaliter diligunt suum esse. Multo igitur magis Deus suum esse
diligit naturaliter. Natura autem eius est per se necesse-esse, ut
supra probatum est. Deus igitur ex necessitate vult se esse.
6. Praeterea. Omnis perfectio et bonitas quae in creaturis est,
Deo convenit essentialiter, ut supra probatum est. Diligere autem
Deum est summa perfectio rationalis creaturae: cum per hoc quodammodo
Deo uniatur. Ergo in Deo essentialiter est. Ergo ex necessitate
diligit se. Et sic vult se esse.
|
|