|
1. Considerandum etiam videtur quod res quidem sensibiles, ex quibus
humana ratio cognitionis principium sumit, aliquale vestigium in se
divinae imitationis retinent, ita tamen imperfectum quod ad declarandam
ipsius Dei substantiam omnino insufficiens invenitur. Habent enim
effectus suarum causarum suo modo similitudinem, cum agens agat sibi
simile: non tamen effectus ad perfectam agentis similitudinem semper
pertingit. Humana igitur ratio ad cognoscendum fidei veritatem, quae
solum videntibus divinam substantiam potest esse notissima, ita se
habet quod ad eam potest aliquas verisimilitudines colligere, quae
tamen non sufficiunt ad hoc quod praedicta veritas quasi demonstrative
vel per se intellecta comprehendatur.
2. Utile tamen est ut in huiusmodi rationibus, quantumcumque
debilibus, se mens humana exerceat, dummodo desit comprehendendi vel
demonstrandi praesumptio: quia de rebus altissimis etiam parva et
debili consideratione aliquid posse inspicere iucundissimum est, ut ex
dictis apparet.
3. Cui quidem sententiae auctoritas Hilarii concordat, qui sic
dicit in libro de Trin., loquens de huiusmodi veritate: haec
credendo incipe, procurre, persiste: etsi non perventurum sciam,
gratulabor tamen profecturum. Qui enim pie infinita prosequitur, etsi
non contingat aliquando, semper tamen proficiet prodeundo. Sed ne te
inferas in illud secretum, et arcano interminabilis nativitatis non te
immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens: sed
intellige incomprehensibilia esse.
|
|