|
1. Si autem divina voluntas est divinae bonitatis et divini esse ex
necessitate, posset alicui videri quod etiam aliorum ex necessitate
esset: cum omnia alia velit volendo suam bonitatem, ut supra probatum
est. Sed tamen recte considerantibus apparet quod non est aliorum ex
necessitate.
2. Est enim aliorum ut ordinatorum ad finem suae bonitatis.
Voluntas autem non ex necessitate fertur in ea quae sunt ad finem, si
finis sine his esse possit: non enim habet necesse medicus, ex
suppositione voluntatis quam habet de sanando, illa medicamenta
adhibere infirmo sine quibus nihilominus potest infirmum sanare. Cum
igitur divina bonitas sine aliis esse possit, quinimmo nec per alia ei
aliquid accrescat; nulla inest ei necessitas ut alia velit ex hoc quod
vult suam bonitatem.
3. Adhuc. Cum bonum intellectum sit proprium obiectum voluntatis,
cuiuslibet per intellectum concepti potest esse voluntas ubi salvatur
ratio boni. Unde, quamvis esse cuiuslibet, inquantum huiusmodi,
bonum sit, non esse autem malum; ipsum tamen non esse alicuius potest
cadere sub voluntate ratione alicuius boni adiuncti quod salvatur,
licet non ex necessitate: est enim bonum aliquid esse, etiam alio non
existente. Solum igitur illud bonum voluntas, secundum sui rationem,
non potest velle non esse, quo non existente tollitur totaliter ratio
boni. Tale autem nullum est praeter Deum. Potest igitur voluntas,
secundum sui rationem, velle non esse quamcumque rem praeter Deum.
Sed in Deo est voluntas secundum totam suam facultatem: omnia enim in
ipso sunt universaliter perfecta. Potest igitur Deus velle non esse
quamcumque rem aliam praeter se. Non igitur de necessitate vult esse
alia a se.
4. Amplius. Deus, volendo bonitatem suam, vult esse alia a se
prout bonitatem eius participant. Cum autem divina bonitas sit
infinita, est infinitis modis participabilis, et aliis modis quam ab
his creaturis quae nunc sunt participetur. Si igitur, ex hoc quod
vult bonitatem suam, vellet de necessitate ea quae ipsam participant,
sequeretur quod vellet esse infinitas creaturas, infinitis modis
participantes suam bonitatem. Quod patet esse falsum: quia, si
vellet, essent; cum sua voluntas sit principium essendi rebus, ut
infra ostendetur. Non igitur ex necessitate vult etiam ea quae nunc
sunt.
5. Item. Sapientis voluntas, ex hoc quod est de causa, est de
effectu qui ex causa de necessitate sequitur: stultum enim esset velle
solem existere super terram, et non esse diei claritatem. Sed
effectum qui non ex necessitate sequitur ex causa, non est necesse
aliquem velle ex hoc quod vult causam. A Deo autem procedunt alia non
ex necessitate, ut infra ostendetur. Non igitur necesse est quod
Deus alia velit ex hoc quod vult se.
6. Amplius. Res procedunt a Deo sicut artificiata ab artifice, ut
infra ostendetur. Sed artifex, quamvis velit se habere artem, non
tamen ex necessitate vult artificiata producere. Ergo nec Deus ex
necessitate vult alia a se esse.
7. Est ergo considerandum quare Deus alia a se ex necessitate
sciat, non autem ex necessitate velit: cum tamen, ex hoc quod
intelligit et vult se, intelligat et velit alia. Huius autem ratio
est: quod enim intelligens intelligat aliquid, est ex hoc quod
intelligens se habet quodam modo; prout ex hoc aliquid actu
intelligitur quod est eius similitudo in intelligente. Sed quod volens
aliquid velit, ex hoc est quod volitum aliquo modo se habet: volumus
enim aliquid vel quia finis est, vel quia ad finem ordinatur. Esse
autem omnia in Deo, ut in eo intelligi possent, ex necessitate
requirit divina perfectio: non autem divina bonitas ex necessitate
requirit alia esse, quae in ipsam ordinantur ut in finem. Et ob hoc
necesse est Deum alia scire, non autem velle. Unde nec omnia vult
quae ad bonitatem ipsius ordinem habere possent: omnia autem scit quae
ad essentiam eius, per quam intelligit, qualemcumque ordinem habent.
|
|