|
1. Videntur tamen sequi inconvenientia si Deus ea quae vult non ex
necessitate velit.
2. Si enim Dei voluntas respectu aliquorum volitorum non
determinetur quantum ad illa, videtur se ad utrumlibet habere. Omnis
autem virtus quae est ad utrumlibet est quodammodo in potentia: nam ad
utrumlibet species est possibilis contingentis. Erit igitur Dei
voluntas in potentia. Non igitur erit Dei substantia, in qua nulla
est potentia, ut supra ostensum est.
3. Adhuc. Si ens in potentia, inquantum huiusmodi, natum est
moveri, quia quod potest esse potest non esse; sequitur ulterius
divinam voluntatem esse variabilem.
4. Praeterea. Si naturale est Deo aliquid circa causata sua
velle, necessarium est. Innaturale autem nihil in ipso esse potest:
non enim in ipso potest esse aliquid per accidens neque violentum, ut
supra ostensum est.
5. Item. Si quod est ad utrumlibet indifferenter se habens non
magis in unum quam in aliud tendit nisi ab alio determinetur, oportet
quod Deus vel nihil eorum velit ad quae ad utrumlibet se habet, cuius
contrarium supra ostensum est; vel quod ab alio determinetur ad unum.
Et sic erit aliquid eo prius, quod ipsum determinet ad unum.
6. Horum autem nullum necesse est sequi. Ad utrumlibet enim esse
alicui virtuti potest convenire dupliciter: uno modo, ex parte sui;
alio modo, ex parte eius ad quod dicitur.
7. Ex parte quidem sui, quando nondum consecuta est suam
perfectionem, per quam ad unum determinetur. Unde hoc in
imperfectionem virtutis redundat, et ostenditur esse potentialitas in
ipsa: sicut patet in intellectu dubitantis, qui nondum assecutus est
principia ex quibus ad alterum determinetur.
8. Ex parte autem eius ad quod dicitur, invenitur aliqua virtus ad
utrumlibet esse quando perfecta operatio virtutis a neutro dependet,
sed tamen utrumque esse potest: sicut ars, quae diversis instrumentis
uti potest ad idem opus aequaliter perficiendum. Hoc autem ad
imperfectionem virtutis non pertinet, sed magis ad eius eminentiam:
inquantum utrumlibet oppositorum excedit, et ob hoc determinatur ad
neutrum, se ad utrumlibet habens. Sic autem est in divina voluntate
respectu aliorum a se: nam finis eius a nullo aliorum dependet, cum
tamen ipsa fini suo perfectissime sit unita. Non igitur oportet
potentialitatem aliquam in divina voluntate poni.
9. Similiter autem nec mutabilitatem. Si enim in divina voluntate
nulla est potentialitas, non sic absque necessitate alterum oppositorum
praeaccipit circa sua causata quasi consideretur in potentia ad
utrumque, ut primo sit volens potentia utrumque et postmodum volens
actu, sed semper est volens actu quicquid vult, non solum circa se sed
etiam circa causata: sed quia volitum non habet necessarium ordinem ad
divinam bonitatem, quae est proprium obiectum divinae voluntatis; per
modum quo non necessaria, sed possibilia enuntiabilia dicimus quando
non est necessarius ordo praedicati ad subiectum. Unde cum dicitur,
Deus vult hoc causatum, manifestum est esse enuntiabile non
necessarium, sed possibile, illo modo quo non dicitur aliquid
possibile secundum aliquam potentiam, sed quod non necesse est esse nec
impossibile est esse, ut philosophus tradit in V Metaph.: sicut
triangulum habere duo latera aequalia est enuntiabile possibile, non
tamen secundum aliquam potentiam, cum in mathematicis non sit potentia
neque motus. Exclusio igitur necessitatis praedictae immutabilitatem
divinae voluntatis non tollit.
10. Quam Scriptura sacra profitetur, I Reg. 15-29:
triumphator in Israel poenitudine non flectetur.
11. Quamvis autem divina voluntas ad sua causata non determinetur,
non tamen oportet dicere quod nihil eorum velit, aut quod ad volendum
ab aliquo exteriori determinetur. Cum enim bonum apprehensum
voluntatem sicut proprium obiectum determinet; intellectus autem
divinus non sit extraneus ab eius voluntate, cum utrumque sit sua
essentia; si voluntas Dei ad aliquid volendum per sui intellectus
cognitionem determinetur, non erit determinatio voluntatis divinae per
aliquid extraneum facta. Intellectus enim divinus apprehendit non
solum divinum esse, quod est bonitas eius, sed etiam alia bona, ut
supra ostensum est. Quae quidem apprehendit ut similitudines quasdam
divinae bonitatis et essentiae, non ut eius principia. Et sic
voluntas divina in illa tendit ut suae bonitati convenientia, non ut ad
suam bonitatem necessaria.- Sic autem et in nostra voluntate
accidit: quod, cum ad aliquid inclinatur quasi necessarium simpliciter
ad finem, quadam necessitate movetur in illud; cum autem tendit in
aliquid solum propter convenientiam quandam, non necessario in illud
tendit. Unde nec divina voluntas tendit in sua causata necessario.
12. Non etiam oportet propter praemissa innaturale aliquid in Deo
ponere. Voluntas namque sua uno et eodem actu vult se et alia: sed
habitudo eius ad se est necessaria et naturalis; habitudo autem eius ad
alia est secundum convenientiam quandam, non quidem necessaria et
naturalis, neque violenta aut innaturalis, sed voluntaria; quod enim
voluntarium est, neque naturale neque violentum necesse est esse.
|
|