|
1. Ex hoc apparet quod voluntas Dei non potest esse eorum quae sunt
secundum se impossibilia.
2. Huiusmodi enim sunt quae in seipsis repugnantiam habent: ut
hominem esse asinum, in quo includitur rationale esse irrationale.
Quod autem repugnat alicui, excludit aliquid eorum quae ad ipsum
requiruntur: sicut esse asinum excludit hominis rationem. Si igitur
necessario vult ea quae requiruntur ad hoc quod supponitur velle,
impossibile est eum velle ea quae eis repugnant. Et sic impossibile
est eum velle ea quae sunt impossibilia simpliciter.
3. Item. Sicut supra ostensum est, Deus, volendo suum esse,
quod est sua bonitas, vult omnia alia inquantum habent eius
similitudinem. Secundum hoc autem quod aliquid repugnat rationi entis
inquantum huiusmodi, non potest in eo salvari similitudo primi esse,
scilicet divini, quod est fons essendi. Non potest igitur Deus velle
aliquid quod repugnat rationi entis inquantum huiusmodi. Sicut autem
rationi hominis inquantum est homo repugnat esse irrationale, ita
rationi entis inquantum huiusmodi repugnat quod aliquid sit simul ens et
non ens. Non potest igitur Deus velle quod affirmatio et negatio sint
simul verae. Hoc autem includitur in omni per se impossibili, quod ad
seipsum repugnantiam habet inquantum contradictionem implicat.
Voluntas igitur Dei non potest esse per se impossibilium.
4. Amplius. Voluntas non est nisi alicuius boni intellecti. Illud
igitur quod non cadit in intellectum, non potest cadere in voluntatem.
Sed ea quae sunt secundum se impossibilia non cadunt in intellectum,
cum sibi ipsis repugnent: nisi forte per errorem non intelligentis
rerum proprietatem, quod de Deo dici non potest. In divinam igitur
voluntatem non possunt cadere quae secundum se sunt impossibilia.
5. Adhuc. Secundum quod unumquodque se habet ad esse, ita se habet
ad bonitatem. Sed impossibilia sunt quae non possunt esse. Ergo non
possunt esse bona. Ergo nec volita a Deo, qui non vult nisi ea quae
sunt vel possunt esse bona.
|
|